| h04762 CaH | Ad te domine consilium et victoria ad te prudentia et gloria et ego tuus servus | Quia benedictus es domine in omnibus quae dedisti mihi prudentiam et ego confitebor tibi in omnibus domine deus patrum nostrorum |
| g00523:01 HV | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula |
| h00603a BNSV | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et admirabilis et superexaltatus in saecula amen |
| g00523:12 HV | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula |
| h04371a BNSV | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula amen |
| h01843a ANTV | Benedictus dominus deus Israel patris nostri ab aeterno et usque in aeterno | Tua est domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus | Cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt | Tuum domine regnum et tu es super omnes principes | Tuae divitiae et tua est gloria et tu dominaris omnibus | In manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium | Nunc igitur deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclytum | Quis ego et quis populus meus ut possimus tibi haec universa promit terrae | Tua sunt omnia et quae de manu tua accepimus dedimus tibi | Peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes patres nostri | Dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora | Domine deus Abraham et Isaac et Israel patrum nostrorum custodi in aeternum hanc voluntatem cordis nostri et semper in veneratione tua mens ista permaneat |
| h00602.1 BNS | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula saeculorum amen |
| h04693 CaH | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosum nomen tuum in saecula | Quia justus es in omnibus quae fecisti nobis et universa opera tua vera et viae tuae rectae et omnia judicia tua vera | Judicia enim vera fecisti juxta omnia quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem | Quia in veritate et in judicio induxisti omnia haec propter peccata nostra | Peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset | Omnia ergo quae induxisti super nos et universa quae fecisti nobis in vero judicio fecisti | Et tradidisti nos in manibus inimicorum iniquorum pessimorum praevaricatorum quae et regi injusto et pessimo ultra omnem terram | Et nunc non possumus aperire os confusio et opprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te | Neque sumus tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum neque auferas misericordiam tuam a nobis | Propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et velut arenam quae est in littore maris | Quia domine imminuti sumus plus quam omnes gentes sumus quae humiles in universa terra hodie propter peccata nostra | Et non est in tempore princeps propheta et dux | Neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te ut possimus invenire misericordiam | Sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamus sicut in holocaustis arietum et taurorum et sicut in millibus agnorum pinguium sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi | Et perfice subsequentes te quoniam non est confusio confidentibus in te | Et nunc sequimur te in toto corde nostro et timemus te et quaerimus faciem tuam ne confundas nos | Sed fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae | Et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo domine | Confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala | Confundantur in omni potentia sua et robur eorum conteratur | Et sciant quia tu es dominus deus solus et gloriosus in universo orbe terrarum |
| g01113 Al | Alleluia Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis in saecula |
| h04732 CaH | Benedictus dominus deus Israel patris nostri ab aeterno et usque in aeternum | Tua est domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus | Cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt | Tuum domine regnum et tu es super omnes principes | Tuae divitiae et tua est gloria et tu dominaris omnium | In manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium | Nunc igitur deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclytum | Quis ego aut quis populus meus ut possimus tibi haec universa promit terrae | Tua sunt enim omnia et quae de manu tua accepimus dedimus tibi | Peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes patres nostri | Dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora | Domine deus Abraham et Isaac et Israel patrum nostrorum custodi in aeternum hanc voluntatem cordis nostri et semper in venerationem tui mens ista permaneat |