Full text:
Jubilemus fratres mei votiva laetitia | Beati Bartholomaei colentes solemnia | Quem doctorem dum sortitur tenebrarum patria | Verae lucis insignitur sacramentis India | Ibi verbis et exemplis multa plebis milia | Lucrifecit fusis templis et eorum gloria | O praedicanda quae divina gessit manus per eum miracula | Silent infanda quae solebat dare vanus Astaroth oracula | Incendi se daemonium clamat per pseustitium tace pestis Dei testis inquit damnatissima | Aeger ad haec convaluit grates quantas valuit agens Deo et cum eo turba devotissima | Deprecatur rex pro nata morbo Polymius lunatico vexata moxque laetatur sanata | Hoc affinis et remota cum rege pariter provincia permota baptizatur paene tota | Rex Astrages de germani fide dolens et immani succensus insania | Sanctum sibi praesentari jubet atque fustigari securum ad omnia | Hinc ad ictus et ad poenas cumulando dat habenas tyranni nequitia | Sed ad poenas et ad ictus Christi miles stat invictus adjutrice gratia | Post vivus decoriatur ad summa ludibria | Ad extremum decollatur complendo martyria | Ergo coram assitentes et trophaei recensentes hujus natalitia | Praesens ipse visitare serve Dei nos dignare paterna clementia | Eme nobis apud Deum beate apostole prece pia | Ut cantemus ante eum perennes coelicolae alleluia
Genre:
Fulltext source:
AH 08 138
AH volume:
8
AH item number:
138
- Log in to post comments