Full text:
Lux illuxit triumphalis in qua cursus agonalis evoluto spatio | Stola prima decoratur et secundam praestolatur Germanus cum gaudio | Mole carnis liberatur et a Christo coronatur regni diademate | Jam adeptus quod quaerebat clare videt quod videbat prius in aenigmate | Celebremus diem istam in qua suum agonistam coronavit dominus | Finis fuit in agone sed honoris sed coronae nullus erit terminus | Luctus labor et certamen transierunt sed solamen sed quies sed praemia | Quae nunc a te Jesu Christe tuo dantur agonistae finis erunt nescia | Jam illuxit o Germane tibi clare illud mane quod non habet vesperum | Cessat lucta cessat luctus et ad urbem est perductus in qua nil est miserum | In hac valle lacrimarum in hoc loco tenebrarum in hac solitudine | Suspirabas et plorabas et ad lucem anhelabas quae caret caligine | Invenisti fidum ducem qui te duxit ad hanc lucem dei patris unicum | Qui de pugna redituro et ad regnum profecturo tibi dat viaticum | Gaude pater et exsulta quia merces tua multa quia multa gloria | Caelum tibi reseratur te recepto gloriatur tota caeli curia | Inter caeli senatores collocaris ut exores Christum verum judicem | Proni tibi supplicamus ne nostrarum sentiamus hunc culparum vindicem amen
Genre:
Feast:
AH volume:
8
AH item number:
176
- Log in to post comments