ah09067

Full text: 
Gaude eia unica columba speciosa sponsa superno regi consociata | Beata semper dei genetrix pia virgo Maria | Precamur alma preces exaudire digneris et nostras | Praeclara dies nobis instat quam temporum affert orbita revoluta | Haec sollemnitas est hodie et festivitas nostra merito veneranda | Celebremus eam lingua vocifera gratulemur in ea corde pio dominum laudantes mente pura | Ut delicta nostra tergat manu sua summa pia gratia nostra conserventur et corpora custodita | De gente fera nos libera Normannica quae nostra vastat deus regna | Senum jugulat ac juvenum et virginium puerorum quoque catervas | Depelle precamur cuncta nobis mala converte rogamus supplices domine nos ad te rex gloriae es qui vita pax salus pia spes et firma | Dona nobis pacem atque concordiam largire nobis spem integram fidem simul veram caritatem continuam concede nobis et perfectam | Sanctorum precibus nos adjuvemur ad haec impetranda | De quorum passione gratulemur modo gloriosa | Laus sit et par gloria trinitati quam maxima cuncta per saecula
Genre: 
Usual feast: 
Analecta Hymnica: 
AH 9, 67

Concordances in the Cantus Index network