ah09243
Suggestions
Suggested full text | Fulltext source | Suggested by |
---|---|---|
Exsulta caelum et laetare terra Christique turma | Praecursoris alma sollemnitans haec festa | Voce Christi sancta est qui mundi lucerna | Cujus nativitas est orta perspicua die ista | Ampla mundi regna luce magna radians universa | Harmonica melodia concrepa palinodian canta voce laetabunda | Et jubila clarisona proclama qualiter hac in die sit natus baptista | Adstans ab alta angelus aula abscedat in quid pavor Zacharia | Anima sacra placens in aethra est proles ob hoc data tibi grata | Per quam maxima tibi gaudia venient summa et tripudia atque multa gaudebit jucunda populi turma Christiana | Hanc gratuita dei gratia Johannem plenam certe nomina | Suum quia auctorem materna sentiet intra clausus antra | Zacharia ad haec nuntia gestante pectora incredula | Fiunt muta statim labia organa clauduntur loquacia | Sed hac sancta splendente hymera caelo magna at dante lumina | Mater alma per angeli verba adest laeta fecunda florida | O mira magna gratiosa dei munera | Quae lingua tanta valet explicare gaudia | Mater infecunda jam fecunda gerit viscera | Pater ante muta nunc aperta pandit labia Johannis natalitia | Adest ergo magna illa mundi lampas splendida | Quae est ante saecla Christo praeparata consona Davidica melodia | Familia unde maxima sumit ac jungit canticis cantica | Propterea o ecclesia in toto orbe terrarum posita | Offer praeconia Christo et munera | Dicens o Johannes natorum maxime | Intercede pro nostra omnium vita aeterna (Correction) |
GB-Ccc Ms 473 |
Dominique Gatté 1 year 7 months ago |