ah09395

Full text: 
Vigilate dictum uni servi servant in communi tamquam dictum omnibus | Lumbos suos praecingentes et ardentes deferentes lucernas in manibus | Praesto sponsum praestolari licet horae sint ignari quando sponsus redeat | Licet horae sint incerti certi tamen quod reverti more furis debeat | Quos tormenta non angustant paulativam morem gustant ut compensent gladium | Operantur in talentis intraturi venientis in aeternum gaudium | Quod meam unam sunt lucrati praesunt viri civitati quique plures pluribus | Quod paucorum curam gerunt supra multa tandem erunt ut digni majoribus | In cujus consortio patris hujus portio dignis fulget titulis | Cujus patrocinio gaudeat haec contio saeculorum saeculis
Genre: 
Fulltext source: 
AH vol. 9, no. 395
AH volume: 
9
AH item number: 
395

Concordances in the Cantus Index network