ah10018

Full text: 
Qui purgat animas et corpora sancta | Hodie sine macularum contagia | Legem per se datam conservans hic Mariam | Genetricem suam ad templum cum hostiarum munere | Venire voluit bis geminum deferentem alitem | Per quod edocemur cognoscere mysticam virtutem | Turtur castitatem nam columba praetendit mutuam | Dilectionem quibus plenam exstitisse credimus beatam genetricem ipsam fieri pro quo hospes meruit | Altitonantis municipis qui clausam ingrediens adiit per Ezchielem praedictam portam gloriosam | In cujus obsequio senex anus gratulabunda propheta occurrunt dare gloriam deo | O porta caeli per Aaron et praefigurata virga consumens flore serpentis vira | Nos tibi cum voto cordis parere studentes adsumus unicus tuus nostra relaxet ut facinorum crimina per primam virginem datam | Quo purgatis mentibus et nos tui consortes effecti mereamur recipere ipsum in mentis arcana per eum mundata atque purgata | O trinitas perfecta in qua sola manet laus nos tuos clientulos agnitos tecum mansuros fac ut adeamus ovilia ubi degunt monachorum agmina | Jam harmonicis cantilenis paene exactis precamur ut exitiuri a saeculo reperiamus tuam praesentiam antiquum hostem amove ut possimus subire regna | Te duce caeli regna completa nostra camoena tecum canamus domine perpetim jubilamina
Genre: 
Usual feast: 
AH volume: 
10
AH item number: 
18

Concordances in the Cantus Index network