Full text:
Verbum legibus nullis debens quicquam solvere venit non literam sed dare | De superna patria | De parentis dextera | Petens olim nostra exsilia non linquens sua virgo eligitur fecundanda regia | Fit mater ignorans consortia de coelo plena coelibatum Deo dedicat pusiola | Hac non est inventa decens sponsa Deo magis congrua | Vermis hic de manna scatens Christus natus est ex femina | Et lapis de monte sine manibus | Editus puer absque complexibus | Namque legi solverat obnoxia primordia jam cernere et die octava | Aptant non ex homine vocabulum sed sacro quod angelo est mundo inditum | Circumciditur puer Jesus fit legi subditus qui dedit eam patribus | Circumcisio primum sacra Abrahae posita post Jesum torpet vacua | Lux ingens orta propterea non sunt condenda omnia nova | Vetus sopita sis pagina cubes intacta superat nova | Per quam est culpa spoliata et prima origo redempta morsque triumphata | Exsultet Deo angelica laetetur Christo plebs haec ima laus o quam inclita | Gloria patri sit summa ejusque proli sit aequa Flamini par quoque in saecula
Genre:
Fulltext source:
F-CA : Ms 0060 (61)
AH volume:
10
AH item number:
19
- Log in to post comments