Ave mater Christi pia orphanorum spes et via salutis ad tramitem In te relucet sophia Salomonis verae quia vitae pandit formitem | Tu gemmarum gemma pura tu flos florum tu figura Deitatis mystica Castitatis es exemplum Deitatis vere templum cedat ars spohistica | Tu lucerna mundi lucens umbram mortis tu seducens reddens lumen luminum Tu regina supernorum imperatrix inferorum gignis numen numinum | Ergo mater tanta laude meritorum digna gaude gaudio laetitiae Desolatis propinare consolamen tu dignare post luctum tristitiae | Naufragantis mundi stella pia pium interpella ut sis memor hominis Quem de limo terrae fecit et in lapsu vi refecit sui sancti nominis | Vacillando perit mundus quem seductor tremebundus irretitum jugulat Et seducens fraudulenter docens irritat licenter poenas poenis cumulat | Haec miserta vide pura Christi mater et procura ne praedatur misera Tui nati plasmatura et leonis os obtura mergentis in infera | Per te sacrosanctus sanguis lavet quod immundus anguis maculavit zemate Caro mundet et mundatos duc nos inter approbatos tuo riga dogmate | O Maria tuae laudi decantantes nos exaudi commendans memoriae Nos a culpis expiare expiatos recreare spe perennis gloriae
Ut stella clarissima et ut Titan in astra fulgida velut luna pulcherrima inthronizata throno praefulgido amicta veste nivea cum stola persplendida circumtexta aureis bracteolis fulgidis Ceraunis guttulisque albis circumdata floribus violarum rosarum et liliorum o niveale decus flos paradisiacus tu clarior caelo splendidior Phoebo angelis beatior caelisque excellentior tibi jubilant omnia tellus montes et maria abyssus et pelagus cunctaque reptilia o insignis meritorum ac praecelsa regina caelorum nobilitas orbis terrarum tu radix Jesse perspicua Davidisque regis filia ave mater gloriae seu splendor vitae perpetuae gaude laetare jucundare in aeterna gloria o benedicta et electa ante saecula dele nostrorum piacula et da caelestem patriam ubi vera gaudia et omnia suavia tu mater Christi dulcissima da nobis in illis particulam ad caelestem patriam