Full text:
Mittit Dioscoro prolem non barbaram sed pagano thoro virginem Barbaram amator hominis | E spinis trahitur rosa vel lilium dum tunc extrahitur flos infidelium in partu virginis | Barbaram elicit ex stirpe pagana et suam efficit ut paleae grana tollat de medio | Doctor Origenes quod haec credat poscit et tormenta penes docet iter quo sit potens in proelio | Fores Christiana refert Christum regem et idola vana frangit atque legem patris imperii | Orat sursum ista cursum fons incipit a sancto baptista baptisma suscipit virtute nuntii | Accede spiritus conforta famulam martyrii ritus fac hanc non aemulam et dic ne timeas | Sis animo forti cogita gloriam et aeternae morti firma memoriam et votum teneas | Audit et stabilis ad poenas ducitur et carnis labilis mortem post patitur sed admirabilem | Nam ejus genitor caput amputavit et coeli janitor animam aptavit in pace stabilem | Ergo o Barbara ora tuum sponsum ne nos ad tartara Satan in obsconsum secum praecipitet | Sed dator bonorum dimissis paccatis in regno coelorum tuis impetratis in nobis habitet
Genre:
Fulltext source:
AH 10 185
AH volume:
10
AH item number:
185
- Log in to post comments