| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Vox clamantis in deserto parate viam domini exercituum | 205329 | A |
| Psallite regi nostro psallite psallite psallite prudenter nam psalterium est jucundum cum cithara nato virginis quo psallens natus sterilis citharam carnis percussit in domo domini dum quod sonabat clamando docuit vivendo mortificando quae super caelos sunt membraet hoc alios docendo reparans Christo plebem perfectam Johannes vox clamantis in deserto sed vox haec impium Herodem quem corripit minime corrigit haud tamen tacuit sed ad usque sanguinem sceleri restitit non licet inquit te patris tui habere conjugem raptam sibi peccasti quiesce poenitentibus sic praecepit dominus vocem incantantis sapienter Herodes ut aspis surda spernit ut justum ut sanctum Johannem timet quem vinxit in carcere sedet in tenebris lucerna lucis amicus omnipotentis studet de liciis mundi principis filius perditionis meretrix suadet puella saltat rex jubet sanctus decollatur dat rex saltanti caput Johannis qui sanctus ante fit quam natus en quomodo perit justus quasi non sit deo dilectus cum sit ejus pretiosa mors haec in conspectu domini nos corde percipimus qualis et quantus est per vicinus dignitate Christo fit et morte nam morte turpissima damnatur sponsus et sponsi et amicum damnant morte turpissima carcere carnis ductum quem ferunt psallendo coelis angeli angelum et nos in terris tibi psallere fac Christe in memoriam baptistae Herodis spreta quo mensa altaris tui mensa ipsum te dum sumimus semper tibi psallamus | g02521 | Sq |
| Ait Joannes ego vox clamantis in deserto dirigite viam domini sicut dixit Isaias propheta | 001315 | A |
| Psallite regi nostro psallite psallite psallite sapienter | Nam psalterium est jucundum cum cithara Nato virginis quo psallens natus sterilis | Citharam carnis percussit in domo domini Dum quod sonabat clamando docuit vivendo | Mortificando quae super terram sunt membra et hoc alios docendo Praeparans Christo plebem perfectam Johannes vox clamantis in deserto | Sed vox haec impium Herodem quem corripit minime corrigit Haud tamen tacuit sed ad usque sanguinem sceleri restitit | Non licet inquit te fratris tui habere conjugem raptam sibi peccasti quiesce poenitentibus sic praecepit Dominus | Vocem incantantis sapienter Herodes ut aspis surda spernit ut justum ut sanctum Johannem timet quem vinxit in carcere | Sedet in tenebris lucerna lucis amicus omnipotentis Studet deliciis mundi principis filius perditionis | Meretrix suadet nate precatur rex jubet sanctus decollatur Dat rex saltanti caput Johannis qui sanctus ante fit quam natus | En quomodo perit justus quasi non sit Deo dilectus Cum sit ejus pretiosa mors haec in conspectu Domini | Nos corde percipimus qualis et quantus est quam convicinus dignitate Christo sit et morte Nam morte turpissima damnatur sponsus sponsi et amicum damnat morte recte turpissima | Carcere carnis ductum quem ferunt psallendo coelis angeli angelum Et nos in terris tibi psallere fac Christe in memoriam baptistae | Herodis spreta quo mensa ipsum te dum sumimus semper tibi psallamus | ah50270 | Sq |
| Consolamini consolamini popule meus dicit deus vester | Loquimini ad cor Jerusalem et avocate eam quoniam completa est malitia ejus dimissa est iniquitas illius | Suscepit de manu domini duplicia pro omnibus peccatis suis | Vox clamantis in deserto parate viam domini rectas facite in solitudine semitas dei nostri | Omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur | Et erunt prava in directa et aspera in vias planas | Et revelabitur gloria domini et videbit omnis caro pariter quod os domini locutum est | Vox dicentis clama et dixi | Quid clamabo | Omnis caro faenum et omnis gloria ejus quasi flos agri | Exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus domini sufflavit in eo | Vere faenum est populus | Exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem dei nostri stabit in aeternum | Super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Jerusalem exalta et noli timere dic civitatibus Judae ecce deus vester | h04679 | CaH |
| Alleluia Vox clamantis in deserto parate viam domini rectas facite semitas dei nostri | g04185 | Al |
| Ad honorem tuum Christe recolat ecclesia | Praecursoris et baptistae tui natalitia | Laus est regis in praeconis ipsius praeconio | Quem virtutum ditat donis sublimat officio | Promittente Gabriele seniori filium | Haesitavit et loquelae perdidit officium | Puer nascitur novae legis novi regis praeco tuba signifer | Vox praeit verbum paranymphus sponsi sponsum solis ortum lucifer | Verbo mater scripto pater nomen indit parvulo et soluta lingua muta patris est a vinculo | Est caelesti praesignatus Joannes oraculo et ab ipso praemonstratus uteri latibulo | Quod aetate praematura datur heres id figura quod infecunda diu parens res profunda | Contra carnis quidem jura Joannis haec genitura talem gratia partum format non natura | Alvo deum virgo claudit clauso clausus hic adplaudit de ventris angustia | Agnum monstrat in aperto vox clamantis in deserto vox verbi praenuntia | Ardens fide verbo lucens et ad veram lucem ducens multa docet milia | Non lux iste sed lucerna Christus vero lux aeterna lux illustrans omnia | Cilicina tectus veste pellis cinctus strophium | Cum locustis mel silvestre sumpsit in edulium | Attestante sibi Christo non surrexit major isto natus de muliere | Sese tantum hic excepit qui de carne carnem cepit sine carnis opere | Martyr dei licet rei simus nec idonei tuae laudi | Te laudantes et sperantes de tua clementia nos exaudi | Tuo nobis in natale da promissum gaudium | Nec nos minus triumphale delectet martyrium | Veneramur et miramur in te tot mysteria | Per te frui Christus sui det nobis praesentia | ah55178 | Sq |
| Ego vox clamantis in deserto corrigite viam domini rectas facite semitas dei nostri sicut dixit Isaias propheta | 002610.1 | A |
| Ego vox clamantis in deserto dirigite viam domini sicut dixit Isaias propheta | 002610 | A |
| Vox clamantis in deserto R. Parate viam domini rectas facite semitas ejus | 008246 | W |
| Dixerunt pharisaei ad Joannem quis ergo es ut responsum demus his qui miserunt nos et ait illis ego vox clamantis in deserto parate viam domini sicut dixit Isaias propheta | 002264 | A |
| Vox clamantis in deserto parate viam domini rectas facite semitas dei nostri | 005506 | A |
| Vox clamantis in deserto parate viam domini R. Rectas facite semitas dei nostri | 008246.1 | W |
| Consolamini consolamini popule meus dicit deus vester | Loquimini ad cor Jerusalem et avocate eam quoniam completa est malitia ejus dimissa est iniquitas illius | Suscepit de manu domini duplicia pro omnibus peccatis suis | Vox clamantis in deserto parate viam domini rectas facite in solitudine semitas dei nostri | Omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur | Et erunt prava in directa et aspera in vias planas | Et revelabitur gloria domini et videbit omnis caro pariter quod os domini locutum est | Vox dicentis clama et dixi quid clamabo | Omnis caro faenum et omnis gloria ejus quasi flos agri | Exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus domini sufflavit in eo | Vere faenum est populus exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem dei nostri stabit in aeternum | Super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Jerusalem exalta noli timere dic civitatibus Judae ecce deus vester | h03938a | ANTV |