| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria | Oritur ut lucifer inter astra aetherea perpulchra ut luna | Fraglescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata | Purpurea ut viola roscida ut rosa candens ut lilia | Patris summi quam elegit proles deica ut assumeret carnem sacrosanctam ex virginis carne incorrupta | Celsus nuntiat angelus nova gaudia aeterni regis exortum in terra matremque ejus salutat ita | Ave Maria domini mei mater alma caelica plena gratia | Tu benedicta regem in saecula paries effecta orbis regina | Fecunda ego inquit quomodo esse queam cum virum non agnoscam ex quo sum nata et semper permanens virgo pudica | Ne timeas respondit angelus sanctum pneuma descendet in te casta quo fecundata paries deum et hominem una | O vere sancta atque amanda ex qua est orta redemptio nostra salus quoque mundi veraque vita | O dei nostri genetrix pia suscipe nostra hac die precata in qua es assumpta ad caeli claustra | Tu es enim patri cara tu es Jesu mater bona tu sancti spiritus es templum facta | Tu es pulchra dei sponsa tu regem Christum enixa domina es in caelo et in terra | Hodie namque curiae caelestis tibi obviant agmina te assumpserunt ad palatia stellata | Jesus et ipse festivus tibi matri cum angelis occurrens sede paterna secum locavit in saecla | Jam cum deo regnans nostra excusa clemens mala poscens cuncta bona o benigna | Mediatrix nostra quae es post deum spes sola tuo filio nos repraesenta | Ut in poli aula laeti jubilemus alleluia | ah07107 | Sq |
| Sancta dei mater virga benigna maria (...) | ah08104 | Sq |
| Ave virgo singularis porta vitae stella maris ave decus virginum | Tota virgo sed foecunda casto corde carne munda gignens Christum Dominum | Mater ejus qui creavit qui distinxit et ornavit coelum terram maria | Vivit regnat dominatur cujus nullo terminatur sine regni gloria | Cujus ejus quid dicemus quibus verbis explicemus nomen tanti numinis | Ejus quippe magnitudo virtus honor pulchritudo cor excedit hominis | Res mutando dic natura dic ubi sunt tua jura virgo parit filium | Quae conceptu veritatis incorruptae castitatis non amittit lylium | Virgo fuit ante partum et dum parit et post partum virgo mente corpore | Verbum patris sine matre facta mater sine patre genuit in tempore | Virga florem stella solem coaeternum patri prolem virgo mater genuit | Sol et lumen et decorem flos et fructum et odorem toti mundo praebuit | Hic est enim ipso teste verum lumen et caeleste cibus indeficiens | Panis vivus manducantis sed credentis et amantis animam reficiens / Eva mater per reatum stola vitae spoliatum morti dedit hominem | Culpa perit mors recedit datur salus vita redit per Mariam virginem | Virgo potens et benigna angelorum laude digna plena Dei gratia | Laudes tuas decantamus corde tibi supplicantus dele nostra vitia | Paenitentes confitemur mala quibus promeremur iram Dei vindicem / Tu miserta tui gregis o regina mater regis placa nobis judicem | Cara Deo semper ora pro misellis et implora peccatorum veniam | Servis tuis Jesu Christe quem tu virgo genuisti tu reforma gratiam | O Maria redemptoris creatura creatoris genitrix magnifica | Per te nobis reparatrix per te fiat consolatrix tua proles unica | Donet nobis rectam mentem in adversis patientem in secundis humilem | Fidem puram spem securam caritatem permansuram qua nihil est melius | Opus verae pietatis et decorem castitatis intus et exterius | Ut sit vita speciosa sit mors nostra pretiosa in conspectu Domini / Deo patri filioque procedenti ab utroque sed nos temporaliter | Regnum decus et potestas honor virtus et majestas nunc et aeternaliter | ah54206 | Sq |
| Stella maris o Maria expers paris parens pia plebem tuam respice | Vitam portans vitae porta nos supportans nos conforta nosque fortes effice | Tu matrona sanctae spei mater bona mater Dei virgo vena veniae | Tu suavis delicata caeli clavis fabricata manu sapientiae | Tu fecunda tu fecundans mater munda mundum mundans exemplar munditiae | Tu magistra generalis tu ministra specialis dulcoris et gratiae | Tu serena sole vero cella plena vino mero granum sine palea | Spes salutis pacis portus vas virtutis florens hortus arumatum area | Pietatis fons amoenus caritatis calix plenus devotos inebrians | Indevotis tu virtutem et aegrotis das salutem reos reconcilians | O benigna virgo gaude summe digna summa lauda summe venerabilis | Gaude rosa pura decens speciosa semper recens flos immarcessibilis | Stirps beata fac placatum patrem nata parens natum nobis peccatoribus | Ut te duce servi tui possint luce vera frui cum choris caelestibus Amen | ah54283 | Sq |
| Ecce sollemnis diei canamus festa | Qua saeculo processit gemma potens et nobilis Maria | Regalibus exorta parentelis theotocos inclyta | Haec egressura de germine Jesse tempore prisco praedicta est virgula | Et flos ex ejus radice procedens turbida mundi absolveret crimina | Istam venturam veterum parentum linguae prophetiis plenae testabantur caetlitus ac precinuerant alma oracula | Quae virgo manens paritura foret unico more filium spiritaliter conceptum qui contraderet mundo remedium | Quae Davidis genita stirpe clara generosi nominis fert insignia | Salomonis creditur haec propinqua sed majori praedita sapientia | Haec de regibus generis clari sumpsit primordia | Et haec eadem regis aeterni mater castissima | Ejus qui ante tempora fuerat atque saecula | Qui angelos et homines junxerat pace placida | Illius nobis adesse cuncti precemur auxilia | Per quem tam gravis destructa paci concessit discordia | Illius hoc nobis adquirat genetrix sancta quam sonant gaudia | Atque suum nobis placatum faciat natum per cuncta saecula | Ille nobis cuncta ut dimittat pleniter delicta | Et aeterna clemens tribuat ornarier corona | O nunc caelorum domina famulorum vocibus mota quae deposcunt aure suscipe benigna | Et nos tuo munimine tuearis sedule donec nosmet regna dones scandere superna | ah53096 | Sq |
| Ave sponsa insponsata | Ave per quam orbis lapsi facta est erectio | Ave per quam occumbentis est Adae surrectio | Ave per quam primae matris est Aeve redemptio | Sancta Maria ora pro nobis | Altitudo cogitandi tu inaccessibilis | Invisibile profundum angelorum oculis | Kere kekaristomeni theotohochi parthene [Ave Maria plena Dei mater virgo] | Sancta Dei genitrix ora pro nobis | Omnia portantem portans solum imperii | Tu stella demonstrans solem sol diei mystici | Occidentis astrum mundi luminis conspicui | Sancta virgo virginum ora pro nobis | Incarnationis divae uterus tu facta es | Per quam renovatur omnis creaturae species | Cum qua adoratur factor et origo omnium | Angelorum domina ora pro nobis | Tu exstas initiatrix archani consilii | Mirandorum vere Christi operum primitiae | Dogmatum illius exstans tu fons et initium | Caelorum regina ora pro nobis | Scala tu caelestis per quam descendit ipse Deus | Sponsa traducens terrena super ad caelestia | Tu mater innupta omni honore superior | Virgo perpetua ora pro nobis | Daemonum forte lamentum memor et tristitia | Angelorum sed bonorum laus decus et gloria | Electorum tu cunctorum saties laetitiam | Templum Domini ora pro nobis | Generans perhennem lucem et inaccessibilem | Sophorum superascendens omnium scientiam | Animarum tu sanctarum splendor et prudentia | Sacrarium spiritus sancti ora pro nobis | Civicam vitae coronam fructu ventris germinans | Possidens divinitatem et in ea pullulans | Nutricans huminitatemque eam agricolans | Tu sola sine exemplo ora pro nobis | Ave per quam | ah48102 | Sq |
| Concentu parili hic te Maria veneratur populus teque piis colit cordibus | Generosi Abraham tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita | Sanctissima corpore castissima moribus omnium pulcherrima virgo virginum | Laetare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium | In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus Abrahae | Te virga arida Aaron flore speciosa te figurat Maria sine viri semine nato floridam | Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur Maria soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genetrix | Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sancta Maria | Exsulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque pie matris Mariae | Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genetrix | Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans Israel nos sociat | Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociavit civibus | Laus quoque sancto spiritui sit per aevum | ah53099.1 | Sq |
| Sancta virgo dei mater (...) | ah10083 | Sq |
| Concentu parili hic te Maria veneratur populus teque piis colit cordibus | Generosi Abraham tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita | Laetare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium | In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus Abrahae | Te virga arida Aaron flore speciosa te figurat Maria sine viri semine nato floridam | Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur Maria soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genetrix | Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sancta Maria | Exsulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque pie matris Mariae | Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genetrix | Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans Israel nos sociat | Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociavit civibus | Laus quoque sancto spiritui sit per aevum | ah53099 | Sq |