| ah53081.2 Sq | Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substantia | Deus genitor deus genitus spiritusque sanctus nostro cedens omnia purificat | Non tres tamen dii sunt | Deus verus unus est fidelis et fortis omnia ubi cumque continet | Proprietas in personis unitas extat in essentia | Majestas que et potestas universitas quoque claritas | Celestia terrestria sidera simul atque media | Quem omnis vox atque lingua dignitas adoret angelica | Quem laudat sol atque luna astraque et omnius creatura | Quem tremunt impia tartara cuncta que elementa | Hic vere maria continet alta quoque et ima | Et nos voce praecelsa omnes modulemur organis cantica dulci melodia | Eia et eia nunc una simul jubilemus altithrono domino voce continua | O miranda trinitas | O venerandas unitas | O metuenda majestas | Per te sumus redempti summa tu caritas | Populum cunctum tu protege | Salva libera eripe et munda | Te adoramus omnipotens tibi claritas tibi laus et gloria | Amen |
| ah50031 H | Inventor rutili dux bone luminis qui certis vicibus tempora dividis merso sole chaos ingruit horridum lumem redde tuis Christe fidelibus | Quamvis innumero sidere regiam lunarique polum lampade pinxeris incussu silicis lumina nos tamen monstras saxigeno semine quaerere | Ne nesciret homo spem sibi luminis in Christi solido corpore conditam qui dici stabilem se voluit petram nostris igniculis unde genus venit | Pinguis quos olei rore madentibus lychnis aut faucibus pascimus aridis quin et fila favis scirpea floreis presso melle prius conlita tingimus | Vivax flamma viget seu cava testula succum linteolo suggerit ebrio seu pinus piceam feret alimoniam seu ceram teretem stuppa calens bibit | Nectar de liquido vertice fervidum guttatim lacrimis stillat olentibus ambustum quoniam vis facit ignea imbrem de madido flere cacumine | Splendent ergo tuis muneribus pater flammis mobilibus scilicet atria absentemque diem lux agit aemula quam nox cum lacero victa fugit peplo | Sed quis non rapidi luminis arduam manantemque deo cernat originem Moyses nempe deum spinifera in rubo vidit conspicuo lumine flammeum | O res digna deus quam tibi roscidae noctis principio grex tuus offerat lucem quam tribuis nil pretiosus lucem qua reliqua praemia cernimus | Tu lux vera oculis lux quoque sensibus intus tu speculum tu speculum foris lumen quod famulans offero suscipe tinctum paciferi chrismatis unguine | Per Christum genitum summe pater tuum in quo visibilis stat tibi gloria qui noster dominus qui tuus unicus spirat de patrio corde paraclitum | Per quem splendor honor laus sapientia majestas bonitas et pietas tua regnum continuat numine triplici texens perpetuis saecula saeculis |
| ah50031.2 H | Inventor rutilis lux bone luminis qui certis vicibus tempora dividis mersos sole chaos ingruit horridum lumen redde tuis Christe fidelibus | Splendent praespicuo lumine arduo flammis luminibus scilicet atria abscentemque diem lux ait aemula noctem in luminans fulgore praevio | Nos festis trahimur per pia gaudia noctem concilii votaque prospera concenta parilis suavi sonantibus hymnorum modulis orare solvimus | O res digna deus quam tibi roscidet noctis principio grextuus offeret lumen quod tribuis nil praetiosus luce qua reliqua praemia cernimus | Tu lux vera oculis lux quoque sensibus intus tu speculum tu speculum foris lumen quod delibat plebs tua suscipe tinctum pacifici crismatis unguine | Per Christum genitum summae pater tuum inquo visibilis stat tibi gloria qui noster dominus qui tuus unicus spirat depatrio corde paraclito | Per quem splendor honor laus sapientia majestas bonitas et pietas tua regnum continuat nomini triplici texens perpetuis saecula saeculis | Amen |
| ah47083 Tp | O pater piisime Deus nobis miserere | Libera nos a malis omnibus supreme genitor | In tuo nos famulatu conserva Deus magne et clementissime | Christe Jesu fili Dei factor orbis atque redemptor | Tu nos redimere dignatus es tu nos semper custodias | Qui es venturus mundum judicare de poenis nos libera gehennae amarae | O sancte spiritus alme Deus tuam nobis gratiam clementer infunde | Sancta trinitas Deus omnipotens gloria laus et honor tibi sit nunc et per cuncta saecula |
| ah50031.1 H | Inventor rutili dux bone luminis qui certis vicibus tempora dividis merso sole chaos ingruit horridum lucem redde tuis Christe fidelibus | Per Christum genitum summe pater tuum in quo visibilis stat tibi gloria qui noster dominus qui tuus unicus spirat de patrio corde paraclitum | Splendent perspicuo lumine ardua flammis mobilibus scilicet atria absentenque diem lux agit emula noctem clarificans fulgore previo | Nos festis trahimus per pia gaudia noctem concliis votaque prospera concentu parili suave sonantibus hymnorum modulis ore resolvimus | O res digna deus quam tibi roscidae noctis principio gres tuus offered lumen quod tribuis nil pretiosius luce qua reliqua premia cernimus | Tu lux vera oculis lux quoque sensibus intus tu speculum tu speculum foris lumen quod famulat plebs tua suscipe | Flagrant et redolent Christi sacraria ambustaque fumant thurea virgula lignum quod superat gratia balsamum guttam vel folium rorentque cinnamum | Quamuis innumero sidere regiam sit lunari polum lampade pinxeris incussu silicis lumina no stamen monstras saxigeno semine querere | Nesciretque homo spem sibi luminis in Christi solido corpore conditam qui dici stabilem se voluit petram nostris igniculis unde genus venit | Pinguis olei rore madentibus lychnis aut faucibus pascimus aridis quin et fila favis scirpea floreis presso melle prius conlita tingimus | Vivax flamma juget seu cava testula sucum linteolo suggerit ebrio seu pinus piceam fert alimoniam seu ceram teretem stupa calens bibit | Nectar de liquid vertice fervidum guttiam lacrimis stillat olentibus ambustum quoniam vis facit ignea imbrem de madido flere cacumine | Sed quis non rapidi lumina ardua mentemque deo cernat originem Moyses nempe deo spinifero in rubo vidit conspicuo lumine flameum | Felix qui meruit sensibus in sacris caelestis solii vissere principem jussus nexa pedum vincula solver nec sanctum involucris pollveret locum | Per quem splendour honor laus sapitentia magestas bonitas et pietas tua regnum contineat nomini triplici texens perpetuis saecula saeculis |
| ah53081 Sq | Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socius | Non tres tamen dii sunt | Deus verus unus est | Sic pater dominus filius spiritusque dominus | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas decus honorque per omnia | Sidera maria continens arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Quem laudat sol atque luna dignitas adorat angelica | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Et nos voce praecelsa nunc omnes modulemur organica cantica dulci melodia | Eia et eia nunc omnes jubilemus altithrono domino laudes in excelso | O veneranda trinitas | O adoranda unitas | Per te sumus creati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu caritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria |
| 509502.6 Gl | Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe | Qui vocasti supra mare Jacobum Galilaeae | Quique illum elegiste aplica vice | Qui solarem vultum tuum monstrasti ei monte | Qui vocasti Boanerges illum cum ejus fratre | Qui Herodem peremisti vindex pro ejus nece | Qui ditasti ejus gleba populum Gallaeciae | Qui cum patre regnas semper tibi sit laus rex pie | Cum sancto spiritu in gloria dei patris | Amen |
| ah07095 Sq | Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt omnia nomina eadem substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socius | Pater a nullo est filius a patre est spiritus a patre et filio ab utroque procedit | Non tres tamen dii sunt deus verus unus est sic pater dominus et filius spiritusque procedens | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas simul in utroque clementia | Sidera maria continet arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Quem laudat sol atque luna dignitas adorat angelica | Nunc omnis vox atque lingua fateatur laude dignissima | Et nos voce praecelsa jubilemus organica cantica dulci melodia | Eja et eja sin modulemus altithrono domino laudes in excelse | O adoranda trinitas | O veneranda unitas | Per te sumus salvati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu bonitas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe atque munda | Te deprecamur omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria |
| a06782.2 H | Deus igne fons animarum duo qui socians elementa vivum simul ac moribundum hominem pater effigiasti | Tua sunt tua rector utraque tibi copula jungitur horum tibi dum vegetata cohaerent et spiritus et caro servit | Rescissa sed ista seorsum solvunt hominum perimunt te humus excipit arida corpus animae rapit aura liquore | Quia cuncta creata necesse est labefacta senescere tandem compacta quae dissociari et dissona texta retexit | Hinc maxima cura sepulcris impenditur hinc resolutos honor ultimus accipit artus et funeris ambitus ornat | Hoc provida Christi colarum pietas studet utpote credens fore protinus omnia viva quae nunc gelidus sopor urget | Quia jacta cadavera passim miserans tegit aggere terram opus exhibet ille benignus Christo pius omnipotentis | Quia lex eadem monet omnes gemitum dare sorte sub una cognita quae funera nobis aliena in morte dolere | Sequimur tua dicta redemptor quibus atra morte triumphans tua per vestigia mandas socium crucis ira latronem | Patet ecce fidelibus ampla via lucida jam paradisi licet et nemus illud adire homini quod ademerat anguis | Illic precor optime doctor famulam tibi praecipe mentem genitali in sede sacrari quam liquerat exsultet errans | Animas non in memor ob hoc quorum memores summus ipsis deus sorde rogamus pietas erebi rogis fac aligenas | Sit honor tibi fons pietatis laus gloria summa potestas patri et genito sibe dono orbem regis qui deus unus |
| 509502.Tp564 Tp | GLORIA ... VOLUNTATIS Laus angelorum salus et vita redemptio nostra LAUDAMUS TE Qui cuncta tuo disponis ordine ad dexteram patris sedente benedicte BENEDICIMUS TE Aeterne perpetue nunc et semper in sede gloriae tuae o adorande ADORAMUS TE Lux luminum ablutio scelerum exultatio electorum GLORIFICAMUS TE Sancte ac benedicte et coaeterne domine GRATIAS Caelestium terrestrium tu fabricator et mundi redemptor PROPTER Sancta sanctis qui preparas laudes tibi referrimus DOMINE DEUS REX Gloriosus ac venerandus arva regens et polum DEUS PATER Laudantia nomen tuum agmina aspice rex altissimae DOMINE FILI Deus patrum nostrorum da nobis spiritum gratiae tuae JESU Gloriam prebens tuis devotis indeficientem DOMINE DEUS Aeternus et inmortalis AGNUS DEI laudabilis atque gloriosus FILIUM Benedicti patris omnipotentis unigenite Christe QUI TOLLIS Deus summe conditor lucis poli siderum que creator rex sanctae QUI TOLLIS Adorandus qui es aeternaliter in sancta trinitate Christe SUSCIPE Caelorum compos et auctor terre marisque creator QUI SEDES Centrum poli tu palmo metiris pontum et arva pugillo concludis QUONIAM Deo patri unica proles ejusque sapientia necnon et virtus TU SOLUS DOMINUS Tu omnia nosti tu cuncta gebernas et judicas juste TU SOLUS ALTISSIMUS Omnipotens adorande colende tremende et venerande JESU Cujus potestas virtus et honor sceptrum et regnum permanet semper CUM SANCTO Incessanter una cum angelis laudemus universi dominum nostrum AMEN |