Laus honor sit | Eloi cunctipotenti in sanctorum gloria Nos vocibusque tonantem laudemus in suprema | Gratam pietatem tribuat sanctificando corda et nostra corpora Illi decus virtus cui jam nunc intonant praeconia regi inclita | Supernus adoret almus chorus cunctusque populus alta profunda montes flumina Caelum et sidera semper Christum Dominum laudantia per saecula omnia | Atque dulcisona vox virtutum sonora nostra concordet odas canendo debitas Cunctaque concrepent et laetentur plene hac die sacra Elon laudando condita | Gaudendo jubilent omnes sollemnia celebrantes nunc sanctorum referentes praeconia voce dulciflua Gloria sit illi in aethera cujus clara rutilant dona quis aeterna vitae consequamur magna praemia | Ubi flagrat lux perennis in paradisi gaudia Angelorumque caterva ibi gaudet per saecula | Dulci personat symphonia melos concinit psallendo harmonica In qua decenter post funera o quam beata sanctorum sunt agmina | Patriarcharum apostolorum virginumque clara Prophetarumque confessorum et martyrum inclita | Nova canentia cantica caeli supra sancta pallatia splendida in civitate almiflua In qua sanctorum sunt agmina trinitatem sanctam cernentia | Poscimus ergo nos cum ipsis paradisi frui amoenia Te Deum cernentes supremum ex virgine natum veneranda | Tibi sit per aevum decus et potestas
O regum suboles quae Clodovaeo ut Christum teneat traderis uxor gentili socio juncta fidelis sponsi mente procul nubila pelles | Florem mane rapit turbo recentem sic praeceps rapuit mors tibi natum vitae lotus aquis in meliori exsultat patria plaudis ovanti | At regina tibi nascitur alter rex sacro subolem fonte renasci invitus patitur mox pia conjux excludis patrio corde timorem | Nunc ancilla dei perge Clotildis ex te progenies en nova surgit rex gens Franca deum te genetrice te praebente manum quaerere discent | Sanctae Trinitati laudis honores per quam Francigenis femina prudens christi colla jugo flectere suavi caelestemque viam currere monstrat
Salve Franciadum gloria gentis per te sol fidei nube soluta illustrat patriam lumine Christi per te prima dies orta salutis | O regum soboles quae Clodovaeo ut Christum teneat traderis uxor gentili socio juncta fidelis sponsi mente procul nubila pelles | Florem mane rapit turbo recentem sic praeceps rapuit mors tibi natum vitae lotus aquis in meliori exsultat patria plaudis ovanti | At regina tibi nascitur alter rex sacro sobolem fonte renasci invitus patitur mox pia conjux excludis patrio corde timorem | Nunc ancilla dei perge Clotildis ex te progenies en nova surgit rex gens Franca deum te genitrice te praebente manum quaerere discent |sanctae sint triadi laudis honores per quam francigenis femina prudens ae colla jugo flectere suavi caelestemque viam currere monstrat