Full text:
Ascendit deus in jubilo | Et dominus in voce tubae super caelos caelorum ad orientem | Captivam duxit formam nostram dedit hominibus felix donum | Ovem quae perierat ulnis suis eam vexit | Ad gregem illum ad supernas caulas eam duxit | O ineffabilis deus redemptor fortis aeternae gloriae Qui in personis trinus es et unus fateris in essentia | Qui non vis perire tuum quod creaveras plasma | Prolem in terra dilectum pro nobis direxeras | Ipse probra nostra tulit per stipitem et livore eius nos sanati sumus | Resurrexit de sepulchro in aethera revolavit ad sidera alleluia | Ipsum enim expectamus inde judicem venientem ad supremum similiter sicut ascenderat
Genre:
Fulltext source:
ah37029
AH volume:
37
AH item number:
29
- Log in to post comments