GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX BONAE VOLUNTATIS | 1 Aureas arces super astra structas coetibus sanctis dedit angelorum LAUDAMUS TE BENEDICIMUS TE | [2 Quem creatura benedicit omnis cuncta quem celi sacra plebs adorat] ADORAMUS TE GLORIFICAMUS TE |3 In quibus gaudent Domini tuentes gaudia vultus GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM | 4 Nos Dei salvans veneranda proles virginis sacrae generatus alvo DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS 5 Passus haud labe deitatis alme tegmine carnis DOMINE FILI UNIGENITE IESU CHRISTE
6 Ergo persona manet una forma per quam usia gemina coruscans DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS | 7 Emmanuele specie fideli intimat unum QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS |
8 Qui dolens mundum sceleris veternis mole depressum miserans aevum QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM | 9 In crucis ligno moriens resolvit vincula mortis QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS 10 Clarus ad dextram residens paterna regnant in caelis patri coaeternus [totius mundi moderans habenas] QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS IESU CHRISTE | [11 Veritas virtus via lux salusque vita perennis] 12 Atque compar spiritui sancto famulos gubernas caelitus Dei CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN
Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe spiritus et alme orphanorum paraclite domine deus agnus dei filius patris primogenitus Mariae virginis matris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram ad Mariae gloriam qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus Mariam sanctificas tu solus dominus Mariam gubernas tu solus altissimus Mariam coronas Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen
O pater piisime Deus nobis miserere | Libera nos a malis omnibus supreme genitor | In tuo nos famulatu conserva Deus magne et clementissime | Christe Jesu fili Dei factor orbis atque redemptor | Tu nos redimere dignatus es tu nos semper custodias | Qui es venturus mundum judicare de poenis nos libera gehennae amarae | O sancte spiritus alme Deus tuam nobis gratiam clementer infunde | Sancta trinitas Deus omnipotens gloria laus et honor tibi sit nunc et per cuncta saecula
Vere dignum et justum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus Te domine patrem omnipotentem laudate filium que tuum dominum nostrum et spiritum paraclitum pro dilectoris tui Maioli (...)
Deus excelse pater sempiterne in trinitate qui regnas semper | Qui regis polum necnon et arva pontique alti caerula simul | Exaudi clerum populumque cunctum ad te humili voce clamentem | Redemptor mundi verbum qui es sempiterni patris propter nos caro factum miserere nobis eleison | In cruce passus pro salute nostra redime nos a morte aeterna o theos miserere famulis | Astra conscendens patris nunc ad dexteram residens nobiscum ut promisisti maneto semper in aevum | Spiritus alme igne tuo sancto reple corda servorum tuorum te precantium | Ut in tua maneamus jugiter praecepta operantes tua dextera sancta | Quae sunt recta operemur concede Deus omnipotens nunc et semper in aevum