Full text:
Almae caelorum turmae concrepent alleluia | In die hac sacrosancta sanctis omnibus splendida | Quae nobis extat annua sed his est continua | Celsa angelorura agmina laude jucunda Christo resultent organa | Mundanaque modulamina jam nunc intonant praeconia cum laetitia | Quae supra sidera pulchra quae sunt profanda | Quae sunt omnimoda laudum genera | Proclament voce sonora Christum Dominum laudantia per saecula omnia | Qui sanctorum gloria est et victoria laus et corona lux atque laetitia | Praestans illis talia aurea praemia | Quae vox humana non explicat aliqua | O stella maris inclita O domina mundi regina Oratione pia tu nostra ablue facinora | Donante dei gratia cujus sacra rutilant dona queis aeternae vitae consequimur magna praemia | Per suffragia tua beata virgo puerpera | Porta aurea purpura regis atque dignissima | Vox angelica quam clara quae deo semper concinit alleluia | Terra que sata humana quam beata sanctorum sunt agmina | Quae patriarchica lustrat plebs atque prophetica | Lux apostolica mors ac martyrum pretiosa | O praesulum perspicua confessorum praecelsa atque virginea omniaque sancta agmina | Quam pulchra sunt et quam laeta trinitatem sanctam cernentia per cuncta in gloria aeterna saecula | Quae sua miseratione nos abluat ab omni macula | Et sua pietate sola sanctis jungat in illa patria | In qua sine fine regnat pax sempiterna
Genre:
Feast:
Fulltext source:
GB-Ccc Ms 473
AH volume:
37
AH item number:
95
- Log in to post comments