| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Ecce annuntio christicolae magnum gaudium | Quod erit universae terrae omnique populo | Es quia nobis natus mundi salvator hodie | Virgo quem peperit divinitus non hominis ex semine | Olim nuntiavit hoc virgini nam Gabriel archangelus | Per virginem natus est rex polorum factorque hominum | Ut hominem vocaret ad regna aetherea | Quem chelydrus decepit per lignum vetitum | Non amisit quod erat apud deum verbum sed sumpsit hominem quod non erat | Homo natus parvulis tegitur stragulis | Praesaepio jacet cunabulis parvulus et caelum cum patre continet | Ut homo alitus sed divinitus non nostris opus est indiget | Lac datur infantulo esurienti qui cuncta creat animantia | Quam felix uterus genetricis qui invisibilem portavit quem capere non queunt throni aetherei | A moysen usque ad ioannem praecursorem ac baptistam cuncti prophetae praeconati sunt dominum | Pastores pervigilantes supra gregem viderunt choros angelicos | Psallentes atque dicentes in excelsis gloria sit nato domino | Cui est honor et potestas imperiumque sine fine per omnia saecula | ah37003 | Sq |
| Sanctus Qui regnas sine fine | Sanctus Principium finisque saeculorum | Sanctus dominus Omnia juste disponens | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua osanna in excelsis | Quem supplices orantes submissa voce clamamus | Benedictus qui venit in nomine domini osanna in excelsis | 509504.Tp5 | Sa |
| Sanctus summe pater de quo mundi principia constant | Sanctus filius omnipotens per quem patris est pie vellet | Sanctus spiritus in quo par virtus sine fine refulget | Dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | 509504.Tp9 | Sa |
| Inclytus rector pater atque prudens cujus insignem colimus triumphum iste confessor sine fine laetus regnat in astris | Qui Petri summa cathedra residens praesul immensi gregis et magister regna per claves Domini potenter caelica pandit | Qui sacerdotis ducis ac magistri munus insumpsit populis sacratum praesul et vitae sapiens paravit dona beatae | Ipse dux clarus fuit et magister exhibens sacrae documenta vitae ac Deo semper satagens placere pectore mundo | Nunc eum nisu rogitemus omnes abluat nostrum pius ut reatum et sua ducat prece nos ad alta culmina caeli | Sit Deo soli decus et potestas laus in excelsis honor ac perennis qui suis totum moderans gubernat legibus orbem | a03221 | H |
| Gloria in excelsis deo | 1 Qui pater es matris summi sapientia patris |Et in terra pax hominibus bone voluntatis 2 Qui meritum vere pacis non demeruere | Laudamus te | 3 Armiger invicte |Benedicimus te 4 Leo magne Deus benedicte | Adoramus te | 5 Te tua plebs orat | Glorificamus te | 6 Te laudat honorat adorat | Gratias agimus tibi propter magnam tuam gloriam | 7 Gloria magna quidem creat et stirpat beat idem | Domine deus rex celestis deus pater omnipotens | 8 Subditur imperio mundus uterque tuo | Domine fili unigenite Iesu Christe et sancte spiritus | 9 Celica terrenis moderans deitatis habenis | Domine deus agnus dei filius patris | Qui tollis peccata mundi 10 Virgine matre Deo patre summum credimus ortum | Miserere nobis Qui tollis peccata mundi Suscipe deprecationem nostram | 11 Dilue peccatum | Qui sedes ad dexteram patris miserere nobis | 12 Miseris ignosce reatum | Quoniam tu solus sanctus | 13 Es pius et mitis | Tu solus dominus | 14 Et fecundissima vitis | Tu solus altissimus Iesu Christe | 15 Et tibi subjecti sint nec sine fine rejecti | Cum sancto spiritu | 16 Respice de caelis nos et adesse velis | In gloria Dei patris Amen. | ah47205 | Tp |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Quae Deo manet accepta super omne munus LAUDAMUS TE Quem caelitus laudant virtutes cunctae caelorum atque angelicorum ordinum BENEDICIMUS TE Qui ante saecula extas benedictus conditor orbis qui tuos misericors ab inferni sedibus eduxeras ADORAMUS TE Cujus potestas sine fine praemia tribuit sanctis GLORIFICAMUS TE Non meritis nostris sed tua pace suffulti GRATIAS AGIMUS TIBI Qui nos a morte solvens tuos fratres vocitare dignatus es PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | 509502.Tp558 | Tp |
| Sanctus Summe pater de quo mundi principia constant | Sanctus Filius omnipotens per quem patris est pie vellet | Sanctus Spiritus in quo par virtus sine fine refulget | Dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | Cui pueri laudes concordi voce canebant | Benedictus qui venit in nomine Domini Hosanna in excelsis | 509504.Tp9d | Tp |
| SANCTUS Deus judex justus fortis et patiens | SANCTUS Quem aethera et terra atque mare non praevalent totum capere | SANCTUS Spiritus alme illustrator hominum DOMINUS DEUS SABAOTH Sine principio sine fine PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima OSANNA Hunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita IN EXCELSIS A quo laetabunda perornatur machina mundi tota BENEDICTUS Qui ventis imperat et mari et oboediunt ei QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA Huic oportet ut canamus cum angelis semper gloria IN EXCELSIS | 509504.Tp35 | Tp |
| Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis | Quid tibi nunc domine quid dicere possimus ad te| Laudamus te | Collaudant pariter quem caelum terra chaosque | Benedicimus te | Cum benedicta tuo signamine cuncta nitescunt | Adoramus te | Poplite quem curvo veneratur caelicus ordo | Glorificamus te | Qui pollens regnas per saecula cuncta potentes | Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam Domine Deus rex caelestis | Cuncti creans venerande colende tremende sequende | Deus pater omnipotens | Qui mare qui tellus cherubin quoque jure coherces | Domine fili unigenite | Rex regum Domine dominantum conditor aquae | Jesu Christe | Candor splendiflue lucis lux ipse choruscat | Domine Deus | Propter nos miseros homo tu quoque sat pie factor | Agnus Dei | Qui proprio nostram recresti sanguine vitam | Filius patris | Altithroni Deus et Domine benedicte amende | Qui tollis peccata mundi miserere nobis | Est tibi nam proprium miseris succurrere semper | Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram | Et solus sine crimine crimina nostra relaxa | Qui sedes ad dexteram patris miserere nobis | Te fine nam nulli lauxant ponunt vereatur | Quoniam tu solus sanctus | Sanctificans cuncta cernensqae jure sacranda | Tu solus Dominus | Cui servire decus libertas summa placere est | Tu solus altissimus | Sed praecibus presens famulorum semper ubique | Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria Dei patris amen | ah47191 | Tp |