| ah07107 Sq | Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria | Oritur ut lucifer inter astra aetherea perpulchra ut luna | Fraglescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata | Purpurea ut viola roscida ut rosa candens ut lilia | Patris summi quam elegit proles deica ut assumeret carnem sacrosanctam ex virginis carne incorrupta | Celsus nuntiat angelus nova gaudia aeterni regis exortum in terra matremque ejus salutat ita | Ave Maria domini mei mater alma caelica plena gratia | Tu benedicta regem in saecula paries effecta orbis regina | Fecunda ego inquit quomodo esse queam cum virum non agnoscam ex quo sum nata et semper permanens virgo pudica | Ne timeas respondit angelus sanctum pneuma descendet in te casta quo fecundata paries deum et hominem una | O vere sancta atque amanda ex qua est orta redemptio nostra salus quoque mundi veraque vita | O dei nostri genetrix pia suscipe nostra hac die precata in qua es assumpta ad caeli claustra | Tu es enim patri cara tu es Jesu mater bona tu sancti spiritus es templum facta | Tu es pulchra dei sponsa tu regem Christum enixa domina es in caelo et in terra | Hodie namque curiae caelestis tibi obviant agmina te assumpserunt ad palatia stellata | Jesus et ipse festivus tibi matri cum angelis occurrens sede paterna secum locavit in saecla | Jam cum deo regnans nostra excusa clemens mala poscens cuncta bona o benigna | Mediatrix nostra quae es post deum spes sola tuo filio nos repraesenta | Ut in poli aula laeti jubilemus alleluia |
| ah54188 Sq | Nativitas Mariae virginis quae nos lavit a labe criminis celebretur hodie dies est laetitiae De radice Jesse propaginis hanc eduxit fons veri luminis manu sapientiae templum suae gratiae Stella nova noviter oritur cujus ortu mors nostra moritur Evae lapsus jam restituitur in Maria Ut aurora surgens progreditur sicut luna pulcbra describi super cunctas ut sol erigitur virgo pia Virgo mater et virga unica virga fumi sed aromatica in te caeli mundique fabrica construitur Te signarunt ora prophetica tibi canit Salomon cantica canticorum te vox angelica protestatur Verbum patris processu temporis intrat tuum sacratum corporis in te totum nullum tale fronde flore germine Medicina Christiana salva sanos aegros sana quod non valet vis humana fit in tuo nomine Assistentes crucis laudi consecrator crucis audi atque servos tuae crucis post hanc vitam verae lucis transfer ad palatia Quos tormento vis fervire fac tormenta non sentire sed cum dies erit irae nobis confer et largire sempiterna gaudia |
| g02831 Of | Ab hac familia tu propitia mater eximia pelle vitia fer remedia reis in via dans in patria vitae gaudia pro quibus dulcia tu praeconia laudes cum gloria suscipe pia virgo Maria da gaudia nobis |
| a07751 A | Ante nunc resultet gaudia qui Christus natus est in terra qua equalis patri in saecula de sancta Maria tanquam advenit Gabriel ad virgo propter patrem ut pro virum concepisset Christum regem magnum per quem virgo gaudebat [...] rex adesto nobis modo suscipe benignus corde pio supplicantes omnes in hac aula cui semper ei |
| 502003.Tp01 Tp | Ab hac familia tu propitia | Mater eximia pelle vitia | Fer remedia reis in via | Dans in patria vitae gaudia | Pro quibus dulcia tu praeconia | Laudis cum gratia gloria suscipe pia virgo Maria A NOBIS |
| 601374 R | Maria virgo assumpta est (...) |
| 206232 A | Ave stella matutina peccatorum medicina mundi princeps et regina virgo sola digna dici contra tela inimici clipeum pone salutis tu es titulus virtutis tu es enim virga Jesse in qua deus fecit esse Aaron amigdalum mundi tolle scandalum tu es area compluta caelesti rore imbuta sico tamen vellere tu nos in hoc carcere solare propitia dei plena gratis o sponsa dei electa esto nobis via recta ad aeterna gaudia ubi pax et gloria et nos semper aure pia dulcis exaudi Maria alleluia |
| 601049 R | Hodie beata virgo Maria (...) |
| ah40394 Sq | Alleluia | Alme Jesu qui gubernas cuncta | Luce tua corda nostra inflamma | Tibi grata quo persolvamus vota | Qui es corona laus atque palma virginum perpetua | Quarum regina virgo constat Maria mundi sola domina | Quae gravida te innupta genuit puerpera et lucida maris stella caelorum reseravit aurea regna| Cujus virgines sacrae sancta sequentes vestigia mundi prospera et adversa tempserunt mente pura et fide clara | Saeva tormenta sufferentes maxima | Mox ad mansura pergentes et aeterna angelorum gaudia | Quarum pia nos suffragia hac in vita ab omni prava mundent culpa et post mortem ad celsa perducant regna |
| ah42051 Sq | Virgo Maria clemens pia electa domini (...) |