Ave summi regis sponsa virgo et mater gloriosa caelorum regina pretiosa paradisi rosa stella rutilans aurora angelorum gloria sanctorum laetitia justorum subsidium spes defunctorum advocata pia esto nobis apud deum semper virgo Maria
Ave mater Jesu Christi quae de caelo concepisti non carnis commercio | A contactu viri pura concepisti paritura gaudium cum gaudio | Peperisti medicinam non humanam sed divinam pereunti saeculo | Totus mundus in laguore totus erat in dolore totus in periculo | Mundi languor error ejus quo languore nihil peius nihil tam pestiferum | Hostis totum possidebat quia totus defluebat per abrupta scelerum | Nondum semen venerat quod nobis promiserat deus ab initio | Semen ex muliere sine carnis opere sine matris vitio | Mulier eligitur cujus serpens nititur pungere calcaneum | Sed fortis et sapiens hosti non consentiens praecavet aculeum | Caput anguis haec contrivit cujus carni counivit se majestas filii | Sexus ante fragilis sexus seductibilis vires frangit impii | Ave virgo gloriosa plus obrizo pretiosa fragrans super lilia | Tibi cedit laus herbarum florum decor et gemmarum Libanique gloria | O Maria maris stella pro conservis interpella jugi prece filium | Quia jugis est assultus jugis noster est singultus et juge suspirium | Te preces te suspiria te nostri tangant gemitus tu virtutis potentia nequam refrena spiritus | Ne carnis nos lubricitas resolvat in flagitia nec mundi juvet vanitas Christi juvante gratia