| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Alle caeleste nec non et perenne luia | Dic paraphonista cum mera symphonia | Turba et canora palinodias canta | Nam omnis usia hanc Christi genetricem die ista | Congaudet exortam per quam sibi sublatam capit vitam | Davidica stirpe sata Davidis ad sceptra est regenda prole fecundata | Nec gravidata viscera sunt tamen per ulla patris membra sed ex fide sola | Ab arce summa angelus astat Maria inquit alma | Ave plena gratia sacra et benedicta feminas inter omnes paritura | Regem qui dira mortis vincula damnabit mira cum potentia suum plasma solvens sponte sua atque beata donans vitam | Fit mox puella verbis credula et puerperam stupet et castam natum gestans speciosum forma regentem cuncta orbis regna | Haec est virgo non irrigata sed dei gratia florigera | Haec est sola cunctorum hera materna obscurans piacula | Velut rosa decorans spineta sic quod laedat nil habet Maria | Virgo Eva quod contulit prima Christi sponsa effugat Maria | O virgo sola mater casta nostra crimina | Solve dans regna quis beata regnant agmina | Potens enim cuncta ut mundi regina et jura cum nato omnia decernis in saecla et ultra subnixa es in gloria | Cherubim electa seraphim et agmina nam juxta filium posita sedes in dextera rutilat virtus lampas et socia | Nativitas unde gaudia nobis hodie affert annua | Et resonat camoenis aula in laude tua virgo Maria | Gaudet per climata orbis ecclesia dicens alleluia | Quod et palatia caeli clamant dindima usque dantia praeconia | ah53097 | Sq |
| Gaude cunctis veneranda Anna mater et cantanda superum concentibus | Anna recte nuncupata gratiosa dono data a deo mortalibus | Ab aeterno praeelecta et a regum stirpe secta manu sapientiae | Ex te nata stella maris virgo mater expers paris regina clementiae | Tu inmensae vas virtutis certam nostrae spem salutis es ordita primitus | Quae cum deo contraxisti gemis carnis et tulisti tanta dona caelitus | O quam felix quam beata tali prole fecundata parens matris gratiae | Stupet omnis creatura laudum tibi litans thura coram dei facie | His accedunt binae natae ex sex proles perbeatae viae Christi comites | En in culmo septem spicae atque vitis ex radice surgentes tres palmites | Vere celsus tuus status et immensus potentatus in caelesti curia | Quid non posses exorare tuum natum si rogare tanta velis gloria | Ergo mater Anna pia tota stirpe cum Maria Jesum ora filium | Quo sic eum veneremur ut in caelis collaetemur post praesens exsilium | ah09131 | Sq |
| Alleluia O quam beata es virgo Maria quae est prima inter filias Jerusalem quas circumdant flores rosarum et lilia convallium | g03480 | Al |
| Ecce sollemnis diei canamus festa | Qua saeculo processit gemma potens et nobilis Maria | Regalibus exorta parentelis theotocos inclyta | Haec egressura de germine Jesse tempore prisco praedicta est virgula | Et flos ex ejus radice procedens turbida mundi absolveret crimina | Istam venturam veterum parentum linguae prophetiis plenae testabantur caetlitus ac precinuerant alma oracula | Quae virgo manens paritura foret unico more filium spiritaliter conceptum qui contraderet mundo remedium | Quae Davidis genita stirpe clara generosi nominis fert insignia | Salomonis creditur haec propinqua sed majori praedita sapientia | Haec de regibus generis clari sumpsit primordia | Et haec eadem regis aeterni mater castissima | Ejus qui ante tempora fuerat atque saecula | Qui angelos et homines junxerat pace placida | Illius nobis adesse cuncti precemur auxilia | Per quem tam gravis destructa paci concessit discordia | Illius hoc nobis adquirat genetrix sancta quam sonant gaudia | Atque suum nobis placatum faciat natum per cuncta saecula | Ille nobis cuncta ut dimittat pleniter delicta | Et aeterna clemens tribuat ornarier corona | O nunc caelorum domina famulorum vocibus mota quae deposcunt aure suscipe benigna | Et nos tuo munimine tuearis sedule donec nosmet regna dones scandere superna | ah53096 | Sq |
| Ave Jesu fili David regnans in patris dextra | Ave virgo proles David salve caeli fenestra | Rex Christe virtus patris pater et puer matris nos verae castitatis cinge zona | Maria vitae porta per quam salus est orta nos per vitam reporta mater bona | O nate de matre virgine rex Messia matris prece nos a nece carnis emunda et pace funda | O pia Maria sis nobis vitae via monstra natum coronatum in Sion illa urbe tranquilla | O Jesu fili Mariae in rationis die per Mariam nos libera | Maria te intactam factoris matrem factam clamantes fer in aethera | Bone fili tu nos salva bona mater tu adjuva ambo ad regna ferte superna | Per vos ambos est redempta per vos sit et ecclesia angelis juncta per saecla cuncta Amen | ah07114 | Sq |
| O flos florum o domicilium virtutum o delectissima mulierum beata virgo Maria cujus solius commercium fragilitas generis humani invenit aditum recuperandi admitte preces nostras intra sacrarium exauditionis et reporta nobis gratiam reconciliationis sit per te excusabile quod per te ingerimus accipe quod offerimus impetra quod rogamus quia nec potentiore meritis ad placandam iram judicis invenimus quam te quae meruisti mater existere ejusdem redemptoris et judicispotentiore? meritis ad placandam iram judicis invenimus quam te quae meruisti mater existere ejusdem redemptoris et judicis potentione mentis ad placandam ira judicis in venimus quam te que meruisti mater existere ejusdem redemptoris et judicis | 203440 | A |