Adludat laetus ordo psallens pie dulcifluum nunc alleluia Carmina concrepent tinnula mellita jugans organa | Laudum christo tymiata vox canat (...) Ave nunc jam legio alma ovatizans saecula per cuncta alleluia
Almi apostoli canamus Bartholomei carmina psallat chorda resonet fibra dulcisona vox odas dignas promat sacra in hac sollemnitas ut preces pro nobis ipse fundat ad Dominum Christum ut nostra piet piacla cuncta
Psallat mens nostra exulans domino gemebunda | Et quod optat imitata | Et quod ambit speculata | Vox resonet mens suggerat superis sociata | Cor cogitet mens satagat sapere quae sunt supra | Angelicos imitari coetus noverit peregrina | Ac Dominum pie laudet terris incola super astra | Pangat modulos grates referat tremebunda | Ardens jubilet Christo haereat amabunda | Nunc gaudia inhianter nitens properet ad superna | Quo valeat sine fine bonis perfrui redimita | Perennis dicat laudes gavisura | Quem votis poscit Deum conspectura | Ex quo vivit per saecula cuncta
Resonet sacrata jam turma diva symphonia | Repleta gaudia promissa e coelo reddita | In unum congregata apostolorum phalanx praeclara exspectans munera | Repente vox divina paraclitum nuntiat decorans sanctorum viscera | Fantur omni lingua nonnulla mysteria Deique magnalia | Cantica divina non cessat reboare ejus quoque caterva | O Deus omnis arva te laudat sol et luna concrepat usia cuncta caelica et profunda flumina | Te psallat tellus alma sidera tua clara jubilat adorat amat redempta omnis quoque anima | Stupens Judaea haec inquit exsecranda concio vino ista est repleta mustique crapula baccho plenos deputat repletos gratia | Surgens haec Petrus divina clementia superat obdurata codra illa ex fore affirmat vaticinia de hoc Joelis praedicta | Ovans agmina nunc nostra boat carmina devota quo suscipiat coelestia habitacla | Pangat omnis chorda nostra sancta praeconia tua ut semper pia percipiat charismata | Omnem hanc meram suscipe melodiam ut queamus scandere luciflua et tua celsa ac decora uranica | Dudum sacrata invenisti pectora nunc nos reple lumine polorum ut gaudia cedas perpetua atque regna | Te decet laus perpetua et gloria siderea sit diuturna | Tu animas et corpora nostra Christe possideas in sempiterna | Gloria
Corde natus ex parentis ante mundi exordium alpha et o cognominatus ipse fons et clausula omnium quae sunt fuerunt quaeque post futura sunt saeculorum saeculis O beatus partus ille virgo cum puerpera edidit nostram salutem feta sancto spiritu et puer redemptor orbis sacratum protulit saeculorum saeculis Psallat altitudo caeli psallant omnes angeli quidquid est virtutis usquam psallat in laudem dei nulla linguarum silescat vox et omnis consonet saeculorum saeculis Ecce quem vates vetustis concinebant saeculis quem prophetarum fideles paginae spoponderant emicat promissus olim cuncta collaudent eum saeculorum saeculis Te senes et te juventus parvulorum te chorus turba matrum virginumque simplices puellulae voce concordes pudicis perstrepant concentibus saeculorum saeculis Tibi Christe sit cum patre hagioque spiritu hymnus melos laus perennis gratiarum actio honor virtus victoria regnum aeternaliter saeculorum saeculis