| ah50233 H | Salve crux sancta salve mundi gloria vera spes nostra vera ferens gaudia signum salutis salus in periculis vitale lignum vitam portans omnium Te adorandam te crucem vivificam in te redempti dulce decus saeculi semper laudamus semper tibi canimus per lignum liberi Originale crimen necans in cruce nos a privatis Christe munda maculis humanitatem miseratus fragilem per crucem sanctam lapsis dona veniam Protege salva benedic sanctifica populum cunctum crucis per signaculum morbos averte corporis et animae hoc contra signum nullum stet periculum Laus deo patri sit in cruce filii laus coaequali sit sancto spiritui civibus summis gaudium sit angelis honor in mundo sit crucis inventio. |
| a06782.2 H | Deus igne fons animarum duo qui socians elementa vivum simul ac moribundum hominem pater effigiasti | Tua sunt tua rector utraque tibi copula jungitur horum tibi dum vegetata cohaerent et spiritus et caro servit | Rescissa sed ista seorsum solvunt hominum perimunt te humus excipit arida corpus animae rapit aura liquore | Quia cuncta creata necesse est labefacta senescere tandem compacta quae dissociari et dissona texta retexit | Hinc maxima cura sepulcris impenditur hinc resolutos honor ultimus accipit artus et funeris ambitus ornat | Hoc provida Christi colarum pietas studet utpote credens fore protinus omnia viva quae nunc gelidus sopor urget | Quia jacta cadavera passim miserans tegit aggere terram opus exhibet ille benignus Christo pius omnipotentis | Quia lex eadem monet omnes gemitum dare sorte sub una cognita quae funera nobis aliena in morte dolere | Sequimur tua dicta redemptor quibus atra morte triumphans tua per vestigia mandas socium crucis ira latronem | Patet ecce fidelibus ampla via lucida jam paradisi licet et nemus illud adire homini quod ademerat anguis | Illic precor optime doctor famulam tibi praecipe mentem genitali in sede sacrari quam liquerat exsultet errans | Animas non in memor ob hoc quorum memores summus ipsis deus sorde rogamus pietas erebi rogis fac aligenas | Sit honor tibi fons pietatis laus gloria summa potestas patri et genito sibe dono orbem regis qui deus unus |
| 202906 A | Laus et honor tibi Christe virtus et aeternitas sit cum patre spirituque per immensa saecula |
| a06882 H | Jerusalem gloriosa mater una martyrum sors beata post labores jus pium post turbines quae tuorum laeta cursum promptior ad tolleris | Terge luctum summae plaustum pande portum civibus excipe quos sustinebas post triumphos laetior in quibus victrix resultas da decus victoriae | Adrianus cum beata conjuge Natalia ferculum duplex amoris unio carismatis manus ignis pignus almum coelibe conjugium | Hoc die tibi dicantes vota conscientiae cursibus ad te recurrunt hinc ovantes invicem dant deo dona vicissim conjugalis gratiae | Enitet ille supremo passionis stigmatae et piae compassionis destinato munere cursus est diversus illis sors et una gloria | Hic vires pro spe superna colligatis miscitur annotari cum beatis semper optat illico hincque bacis illigatur hincque sursus traditur | Uxor hunc visura surgens percitis congressibus carceris adit remotos castra cernit martyrum osculat vincla beata fest viro constantiam | Suadit ut pote palestrae vim sacri certaminis suadit hinc promissa caeli suadit et plus perpetim voce voto et impetrato muneris instantia | Liber hujus evocata vinculis carnalibus creditur et in teratur nexibus distenditur et pedum compage truncus corpore dissolvitur | Cara hujus in supremis mota conjux osculis surge dicit pone dextram quam recisam conjugi des mihi pignus amoris des stipem dulcedinis | His manum libens tetendit quam recisit carnifex nec mora mox inter ipsa enecatus vulnere conjugem dote secunda sanguinis hereditat | Quae sacri laboris usum prorogans certantibus quidquid est poenale substat molle trium debile praemonet jubet fovetque provocatrix gloriae | Cerneres virile robur fervidis conatibus artubus fessis meredi colligare vulnerum inditis plagas fomentis vel modelis congruis | Serviens manu vel ore martyrum discriminis fert eis consulta pacis fert cibum solaminis obsequens effecta cunctis plectitur in singulis | Quae tamen viri corona per triumphos reddita dum suum corpus piorum illinit cruoribus nil minus profert ab illis in quibus haec vicerit | O sacrum vere honestum vinculum connubii | O novos cursus laborum junctionis unicae ambo currunt ambo vincant est utrisque gloriae | Haec tua custus supernis munerum diversitas pertrahas signes ad illam laureandos patriam qua tibi laudes beati post agones insonant | Clarus ille hic coruscat Michael archangelus utpote deus patrandis eminens virtutibus dat locum nomen vigoris de favore muneris | Hujus ergo imprecatu vel turoum martyrum festo nobis hac medellam quas reatum diluas criminum nodos resolve da fomentum gratiae | Quo tremenda judicantis cum dies illuxerit festa quorum praedicamus misceamus gaudiis et quibus non est corona sit fides ad gloriam | Laus tibi per omne tempus trinitas indifferens laus honor virtusque summa singularis gloria quae dominum te saeculorum personet in saecula | Amen |
| ah50026 H | Corde natus ex parentis ante mundi exordium alpha et o cognominatus ipse fons et clausula omnium quae sunt fuerunt quaeque post futura sunt saeculorum saeculis O beatus partus ille virgo cum puerpera edidit nostram salutem feta sancto spiritu et puer redemptor orbis sacratum protulit saeculorum saeculis Psallat altitudo caeli psallant omnes angeli quidquid est virtutis usquam psallat in laudem dei nulla linguarum silescat vox et omnis consonet saeculorum saeculis Ecce quem vates vetustis concinebant saeculis quem prophetarum fideles paginae spoponderant emicat promissus olim cuncta collaudent eum saeculorum saeculis Te senes et te juventus parvulorum te chorus turba matrum virginumque simplices puellulae voce concordes pudicis perstrepant concentibus saeculorum saeculis Tibi Christe sit cum patre hagioque spiritu hymnus melos laus perennis gratiarum actio honor virtus victoria regnum aeternaliter saeculorum saeculis |
| ah47083 Tp | O pater piisime Deus nobis miserere | Libera nos a malis omnibus supreme genitor | In tuo nos famulatu conserva Deus magne et clementissime | Christe Jesu fili Dei factor orbis atque redemptor | Tu nos redimere dignatus es tu nos semper custodias | Qui es venturus mundum judicare de poenis nos libera gehennae amarae | O sancte spiritus alme Deus tuam nobis gratiam clementer infunde | Sancta trinitas Deus omnipotens gloria laus et honor tibi sit nunc et per cuncta saecula |
| 008310:01 HV | Gloria laus et honor tibi sit rex Christe redemptor cui puerile decus prompsit hosanna pium |
| g00569.Tp33 Tp | Sit tibi laus et honor perpes jubilatio Christe |
| ah53022 Sq | Haec dies est sancta atque gloriosa | Christus in qua natus est Maria semper ex virgine | Luxque perpes hodie orta est humano generi | O Deus mundus quem non capit cunctus in praesepio hodie est positus atque est pannis involutus | O pie heros inaestimabiles humilis visus hodie in terris est miseris polos ut scanderent | Exsultent ergo hodie terrena simul caelestia | In caelestibus quia est unitas illa restaurata | Nos quoque omnes clerus ac populus voce excelsa cordis simul atque oris canamus Deo laudes | Nam angelicum sacrum illum hymnum Dei genitricis juvamine fulti dicentes persolvamus | Gloria in altis Deo et in terra pax | Populus bono animo fuit perenniter | Resonent organa nostra per mundi spatia quod factus est | Forma humana vera [sed] manens cum patre una | Famulos tu trina deitas nos fove | Tuos nunc atque in aevum auxiliare | Laus honor imperium | Potestas atque virtus tibi sit regi nato | Qui ommnia gubernas simul in trinitate | In saeculorum saecula |
| 201969 A | Gloria tibi et honor laus et (...) |