Full text:
Aurea lux terrae dominatrix inclita salve Quae domibus nostris nunc benedicta venis Larga maneto tuis semper clarissima servis Qui tibi mente canunt carmen et ore ferunt [5] Plus hodie solito radiat sol clarus in alto Cumque serena venis nubila cuncta teris Floribus arva nitent quia te nos visere cernent Fetibus atque solum germinat omne bonum Gloria magnificae rutilas celsissima romae [10] Atque Italos radiis comis amoena tuis At tibi se famulam praebet Germania fidam Saepius et facie te cupit aspicere Caesaris ipsa decus populorum corrigis actus Pluribus et validis imperitans populis [15] Nunc sine fine vale miserans et nostra tuere Sit tibi magna salus laus honor atque decus
Genre:
Fulltext source:
CH-SGS : COD 0381
AH volume:
50
AH item number:
181
Notes:
Item Ratperti ad Reginam suscipiendam
- Log in to post comments