ah50270

Full text: 
Psallite regi nostro psallite psallite psallite sapienter | Nam psalterium est jucundum cum cithara Nato virginis quo psallens natus sterilis | Citharam carnis percussit in domo domini Dum quod sonabat clamando docuit vivendo | Mortificando quae super terram sunt membra et hoc alios docendo Praeparans Christo plebem perfectam Johannes vox clamantis in deserto | Sed vox haec impium Herodem quem corripit minime corrigit Haud tamen tacuit sed ad usque sanguinem sceleri restitit | Non licet inquit te fratris tui habere conjugem raptam sibi peccasti quiesce poenitentibus sic praecepit Dominus | Vocem incantantis sapienter Herodes ut aspis surda spernit ut justum ut sanctum Johannem timet quem vinxit in carcere | Sedet in tenebris lucerna lucis amicus omnipotentis Studet deliciis mundi principis filius perditionis | Meretrix suadet nate precatur rex jubet sanctus decollatur Dat rex saltanti caput Johannis qui sanctus ante fit quam natus | En quomodo perit justus quasi non sit Deo dilectus Cum sit ejus pretiosa mors haec in conspectu Domini | Nos corde percipimus qualis et quantus est quam convicinus dignitate Christo sit et morte Nam morte turpissima damnatur sponsus sponsi et amicum damnat morte recte turpissima | Carcere carnis ductum quem ferunt psallendo coelis angeli angelum Et nos in terris tibi psallere fac Christe in memoriam baptistae | Herodis spreta quo mensa ipsum te dum sumimus semper tibi psallamus
Genre: 
Fulltext source: 
AH 50 270
AH volume: 
50
AH item number: 
270

Concordances in the Cantus Index network