ah53016

Full text: 
Eia recolamus laudibus piis digna | Hujus diei carmina in qua nobis lux oritur gratissima | Noctis inter nebula pereunt nostri criminis umbracula | Hodie saeculo maris stella est enixa novae salutis gaudia | Quem tremunt barathra mors cruenta pavet ipsa a quo peribit mortua | Gemit capta pestis antiqua coluber lividus perdit spolia | Homo lapsus ovis adbucta revocatur ad aeterna gaudia | Gaudent in hac die agmina angelorum caelestia | Quia erat drachma decima perdita et est inventa | O culpa nimium beata qua redempta est natura | Deus qui creavit omnia nascitur ex femina | Mirabilis natura mirifice induta adsumens quod non erat manens quod erat | Induitur natura divinitas humana quis audivit talia dic rogo facta | Quaerere venerat pastor pius quod perierat | Induit galeam certat ut miles armatura | Prostratus in sua propria ruit hostis spicula auferuntur tela | In quibus fidebat divisa sunt illius spolia capta praeda sua | Christi pugna fortissima salus nostra est vera | Qui nos suam ad patriam duxit post victoriam | In qua sibi laus est aeterna
Genre: 
Fulltext source: 
CH-E 121
AH volume: 
53
AH item number: 
16

Concordances in the Cantus Index network