ah53024

Full text: 
Nato canunt omnia domino pie agmina syllabatim neumata perstingendo organica haec dies sacrata in qua nova sunt gaudia mundo plena debita hac nocte praecelsa intonuit et gloria in voce angelica fulserunt et immania nocte media pastoribus lumina dum foventsua pecora subito diva percipiunt monita natus alma virgine qui extat ante saecula est immensa in caelo gloria pax et in terra hinc ergo caeli caterva altissima jubilat et canto canore tremat alta poli machina sonet et per omnia hac in die gloria voce clara reddita humana concrepunt cuncta deum natum in terra confracta sunt imperia hostis crudelissima pax in terra reddita nunc laetentu omnia nati per exordia solus qui tuetur omnia solus qui condidit omnia ipse sua pietate salvat omnia peccata nostra
Genre: 
AH volume: 
53
AH item number: 
24

Concordances in the Cantus Index network