Full text:
Gaude Maria virgo dei genetrix | Quae promissis Gabrielis | Spe devota credidisti | Numine tu sancti | Spiritus repleta | Gignis clausa filium | Qui mundi regit machinam | In tuo partu ad turrim gregis canunt angeli | Quippe jacente suo rectore in praesepio | Urbis Bethlemiticae | Te nomen Jesu edocuit caelestis nuntius | Quod circumciso imponeres intacta filio | Qui scit solus nostra crimina | Cum patre sanctoque spiritu | Rite circumcidere | Ad tuas manus magi tria munera deferunt | Quae vitam nostram et fidei figurant regulam | Te primum Christus potentatus sui instruxit dolentem gloriam | Te primo signo deitatis suae donaverat vina faciens | Ergo precamur ut nostri reatus apud clementem patrem fias interventrix | Qui te in terris ejus hic parentem delegit quem rex caeli regem generavit | Et te jam splendentem in praesentia dei | Te corde contrito te flagitamus | Nos nos tuorum ut mansorem viscerum tueri preceris
Genre:
Feast:
AH volume:
53
AH item number:
27
- Log in to post comments