| ah37058a Sq | Rex laudes Christe nostras vultu nunc sereno capias | Impius ne nobis hostis ut optat noceat Pectora sed casta spiritus sanctus protegat | Tu princeps pastorum populum hunc jugiter Petre serva Laxara crimina cui data omnia constant humana | Qui super caerulea valuisti pergere aequara Obtente tuo praesta crimina ne nos praemant gravia | Ave virgo Maria virginum colenda facta luminis porta fulgida filiique gravida creantis omnia Et nostri memor esto poscimus domina rebus malis expurga carminis nostri odas et libens a nobis audias | Nam Michaelis magna sunt suffragia nobis per aevum imploranda Spiritus atque omnia Christo famulantia nato et poli beata | Pulsisque jam temporibus Christe sancte te poscimus hostem praesta vincere poscit nullus ne nostra pereat Ut valeamus spiritu paraclito dante vitare futura thartaraei saeva maris data supplicia | Jesu tergere dignare animo mala Et ut te plebi largire ignea dona | Patri gloria laus et honor permaneat Cum spirito una potestas prole quoque beata per cuncta saecula |
| 830009 H | Assunt festa jubilaea in Mariae nunc gaudia tota psallat ecclesia devota laudum dramata | Cujus sacrata viscera dei invisit gratia ut esset virgo gravida thori virilis nescia | Haec paranympho dum credit sacrum hanc pneuma replevit alvus tumescit et gerit verbum patris quod meruit | Confestim montes adiit Elisabeth salutavit obviis eam suscipit ulnis stringit et circuit | Sacri junguntur uteri milesque sui domini praesentiam dum percipit hunc exsultando suscipit | Clamat anus cum jubilo plena sancto paraclito beata tu in filio quae credidisti domino | Exsultet caeli regia et mundialis machina abyssus atque maria laudent deum per saecula | Patri summo cum filio spiritui quoque sancto sit sempiterna gloria in unitate solida |
| 007131 R | Maria virgo non est tibi similis in filiabus Jerusalem tu mater regis regum tu domina angelorum tu regina caelorum beata viscera tua et benedictus fructus ventris tui |
| 200488 A | Beata es virgo Maria quae (...) |
| a02170 H | Beata dei genetrix nitor (...) | Maria decus hominum regis (...) | Maria templum domini dei (...) | O singularis femina sola (...) | Sidus maria splendidum te (...) | Maria virgo regia david (...) |
| 600950.Tp3 Tp | Quia verbum hodie est caro factum ex virgines stirpe davitica | Olim quod vates cuncti praecinere fore venturum et mundi cuncta tollere peccata | Virgo virga Jessea floruit Maria attulit vitae fructum mater intacta | Quis audivit talia cuncta per saecula quod virgo incorrupta sit mater feta | Casta Mariae gestant viscera qui palmo concludit omnia | Gremiis fert haec sacrosancta quem mundus non capit figura | O semper benedicta quae tale pignus hodie edidisti alma | Ave gratia plena dominus tecum beata quia tu es virgo enixa | Cui innumera ac praemaxima caelestis boat splendens caterva | In altis gloria deo sit magna pax hominibus atque in terra |
| 601049 R | Hodie beata virgo Maria (...) |
| ah42022 Sq | O quam beata regna et virgo maria (...) |
| 800036 W | Beata es virgo Maria quae (...) |
| ah09131 Sq | Gaude cunctis veneranda Anna mater et cantanda superum concentibus | Anna recte nuncupata gratiosa dono data a deo mortalibus | Ab aeterno praeelecta et a regum stirpe secta manu sapientiae | Ex te nata stella maris virgo mater expers paris regina clementiae | Tu inmensae vas virtutis certam nostrae spem salutis es ordita primitus | Quae cum deo contraxisti gemis carnis et tulisti tanta dona caelitus | O quam felix quam beata tali prole fecundata parens matris gratiae | Stupet omnis creatura laudum tibi litans thura coram dei facie | His accedunt binae natae ex sex proles perbeatae viae Christi comites | En in culmo septem spicae atque vitis ex radice surgentes tres palmites | Vere celsus tuus status et immensus potentatus in caelesti curia | Quid non posses exorare tuum natum si rogare tanta velis gloria | Ergo mater Anna pia tota stirpe cum Maria Jesum ora filium | Quo sic eum veneremur ut in caelis collaetemur post praesens exsilium |