| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Alleluia | Christo inclyta candida nostra canant melodia agmina | Laudes omnibus dantia sanctis per haec sacrata festalia | Mariam primum vox sonet nostra nobis per quam sunt vitae data praemia | Regina quae est mater et casta tergat nostra per filium facinora | Angelorum concio sacra et archangelorum turma inclyta | Nostra diluant jam peccata praestando supernam caeli gloriam | Tu propheta praeco lucerna atque plus quam propheta | In lucida nos pone via mundans nostra corpora | Apostolorum princeps et cuncta juncta caterva | Jam corrobora vera in doctrina plebis pectora | Stephane gloriose rutilans in corona sanctorumque martyrum turma valida | Fortia date corda corpora atque firma sacra ut hostem vincant rite spicula | Martine inclyte et praesulem omnis caterva | Suscipe nunc pie modo nostra clemens precata | Regina virginum praemaxima tu mater incorrupta virgo et gravida | Sacrata domino et castitas nostras serva animas mundaque corpora | Electorum veneranda suffragia | Omniumque sanctorum contubernia | Per precata assidua nostra gubernent tempora | Nosque ducant ad supera polorum vera gaudia | Subjungant pium agmina amen redempta | ah53115 | Sq |
| Christo inclyta candida nostra canant melodia agmina | Laudes omnibus dantia sanctis per haec sacrata festalia | Mariam primum vox sonet nostra nobis per quam sunt vitae data praemia | Regina quae est mater et casta tergat nostra per filium facinora | Angelorum concio sacra et archangelorum turma inclyta | Nostra diluant jam peccata praestando supernam caeli gloriam | Tu propheta praeco lucerna atque plus quam propheta | In lucida nos pone via mundans nostra corpora | Apostolorum princeps et cuncta juncta caterva | Jam corrobora vera in doctrina plebis pectora | Stephane gloriose rutilans in corona sanctorumque martyrum turma valida | Fortia date corda corpora atque firma sacra ut hostem vincant rite spicula | Martine inclyte et praesulem omnis caterva | Suscipe nunc pie modo nostra clemens precata | Regina virginum praemaxima tu mater incorrupta virgo et gravida | Sacrata domino et castitas nostras serva animas mundaque corpora | Electorum veneranda suffragia | Omniumque sanctorum contubernia | Per precata assidua nostra gubernent tempora | Nosque ducant ad supera polorum vera gaudia | Subjungant pium agmina amen redempta | ah07118 | Sq |
| Haec est vera fraternitas (...) | 202083 | A |
| Interni festi gaudia nostra sonet harmonia | Quo mens in se pacifica vera frequentat sabbata | Mundi cordis laetitia odorans vera gaudia | Quibus praegustat avida quae sit sanctorum gloria | Qua laetatur in patria caelicolarum curia | Regem donantem praemia sua cernens in gloria | Beata illa patria quae nescit nisi gaudia nam cives hujus patriae non cessant laudes canere | Quos ille dulcor afficit quem nullus maeror inficit quos nullus hostis impetit nullusque turbo concutit | Ubi dies clarissima melior est quam milia luce lucens praefulgida plena Dei notitia | Quam mens humana capere nec lingua valet promere donec vitae victoria commutet haec mortalia | Quando Deus est omnia vita virtus scientia victus vestis et cetera quae velle potest mens pia | Hoc in hac valle misera meditetur mens sobria hoc per soporem sentiat hoc attendat dum vigilat | Quo mundi post exsilia coronetur in patria ac in decoris gloria regem laudet per saecula | Harum laudem praeconia imitatur ecclesia cum recensentur annua sanctorum natalitia | Cum post peracta proelia digna redduntur praemia | Pro passione rosea pro castitate candida | Datur et torques aurea pro doctrina catholica | Qua praefulget Augustinus in summi regis curia | Cujus librorum copia fides firmatur unica | Hinc et mater ecclesia vitat errorum devia | Hujus sequi vestigia ac praedicare dogmata | Fide recta ac fervida det nobis mater gratia | ah55074 | Sq |
| Laudes crucis attollamus nos qui crucis exsultamus speciali gloria | Dulce melos tangat caelos dulce lignum dulci dignum credimus melodia | Voce vita non discordet cum vox vitam non remordet dulcis est symphonia | Servi crucis crucem laudent qui per crucem sibi gaudent vitae dari munera | Dicant omnes et dicant singuli ave salus totius saeculi arbor salutifera | O quam felix quam praeclara fuit haec salutis ara rubens agni sanguine | Agni sine macula qui mundavit saecula ab antiquo crimine | Haec est scala peccatorum per quam Christus rex caelorum ad se traxit omnia | Forma cujus hoc ostendit quae terrarum comprehendit quattuor confinia | Non sunt nova sacramenta nec recenter est inventa crucis haec religio | Ista dulces aquas fecit per hanc silex aquas jecit Moysi officio | Nulla salus est in domo nisi cruce munit homo superliminaria | Neque sensit gladium nec amisit filium quisquis egit talia | Ligna legens in Sarepta spem salutis est adepta pauper muliercula | Sine lignis fidei nec lechytus olei valet nec farinula | In scripturis sub figuris ista latent sed jam patent crucis beneficia | Reges credunt hostes cedunt sola cruce Christo duce unus fugat milia | Ista suos fortiores semper facit et victores morbos sanat et languores reprimit daemonia | Dat captivis libertatem vitae confert novitatem ad antiquam dignitatem crux reduxit omnia | O crux lignum triumphale mundi vera salus vale inter ligna nullum tale fronde flore germine | Medicina christiana salva sanos aegros sana quod non valet vis humana fit in tuo nomine | Assistentes crucis laudi consecrator crucis audi atque servos tuae crucis post hanc vitam verae lucis transfer ad palatia | Quos tormento vis servire fac tormenta non sentire sed cum dies erit irae nobis confer et largire sempiterna gaudia | ah54120 | Sq |
| Haec dies est sancta atque gloriosa | Christus in qua natus est Maria semper ex virgine | Luxque perpes hodie orta est humano generi | O Deus mundus quem non capit cunctus in praesepio hodie est positus atque est pannis involutus | O pie heros inaestimabiles humilis visus hodie in terris est miseris polos ut scanderent | Exsultent ergo hodie terrena simul caelestia | In caelestibus quia est unitas illa restaurata | Nos quoque omnes clerus ac populus voce excelsa cordis simul atque oris canamus Deo laudes | Nam angelicum sacrum illum hymnum Dei genitricis juvamine fulti dicentes persolvamus | Gloria in altis Deo et in terra pax | Populus bono animo fuit perenniter | Resonent organa nostra per mundi spatia quod factus est | Forma humana vera [sed] manens cum patre una | Famulos tu trina deitas nos fove | Tuos nunc atque in aevum auxiliare | Laus honor imperium | Potestas atque virtus tibi sit regi nato | Qui ommnia gubernas simul in trinitate | In saeculorum saecula | ah53022 | Sq |
| Haec est vera redemptio et celsa festa (...) | ah53041 | Sq |