| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Equum et justum est vere domine satis dignum et pulchrum est in quantum nos munere tuo illustras tibi semper gratias agere apud quem est fons vitae in cujus lumine videbimus lumen | Previa toht tantisque virtutibus circa tuae magestatis resplendens altaria serena lux cerei | Praemittunt indicia ignium miracula secutura limpharum | Nuntiatur ex lumine quid nascatur ex fonte | Patescunt actu qui fuerat figurata misterio | Instar columnae veteris fomes iste praefulget aquis populum docet esse salvandum per quas et liberatio tributur ad salutem et regeneratio donatur ad requiem | Ascendat domine in conspectu gloriae tuae obsecratio devota famulorum | Visitentur benedictionis dono qui sacro dedicantur obsequio | Non hic tureis adoletur flamma virgultis nec in sabeicis proscinduntur ligna nemoribus quae suavitate cinnami rorantis exalant | Sed cera famulatur ex lumine quae non pollui tus ex parente | Cujus natura de flore cujus ortus ex virgine | Cui illa dat genetrix nativitatis originem quae corruptionis nescit errorem | Papirus quin etiam niveo adoperta sub tegmine flamarum exequitur incrementa | Neque hoc sine caelestis agitur operatione virtutis quod fabet ignibus res nutrita gurgitibus | Agnoscuntcuncta te dominum | Tibique se sciunt deberi quod nata sunt | Dedisti piae opifex creature sensum quae suum posit intelligere et honorare factorem | Intende propicius domine ad hujus cerei devotissimam servitutem | Ut qui flammam gignere cernitur usuale tuae benedictioni serenatur ex lumine cunctis sit expedibilis ad salutem | Resolvat gravium fomenta langorum | Asperitates casu remedii tranquillitate confringant omnia votis largiatur humanis que de tuis benedictionem sumpsit officiis | Tribue etiam domine sancte pater omnipotens deus | Ut diei hujus sollemnia sacrae paschalis in quo redemptoris nostri gloria predicatur et gratia cum antestite nostro | Illo aepiscopo cum glorioso principe | Illo cum presbiteri diaconibus clero adque omni populo sub multorum curriculu celebrare mereamur annorum amen | Praesta per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum cum quo tibi est una et quo equalis essentia in unitate spiritus sancti in saecula saeculorum amen amen amen amen | Ad te ascendit amen | Pax in caelo amen | Pax in terra amen | Pax et plenitudo tua domine super nos descendit amen | Pax regibus et potestatibus saeculi hujus amen | Pax ecclesiae tuae catolicae que est in hunc locum constituta et per universum orbem terrarum in pace diffusa amen | Post hunc dicit Christus orationem Christe peccati temporis | Et post haec accedunt ipsi dominos adorantes Christum osculant eum | Ille vero gratias eis agens dicitus erigite vos adjuvat idem vesperum | Et ascendit dicens lecturus lectionem hanc | In principio creavit deus caelum | In hac quoque lectione expoliatur cereum benedictum illis foliis ut coronis quibus circumdatur est et posite in patera accedentes quem per Christum cum de canibus clerus quem omnis populus ad Christum accipiunt ab eo cerea benedicta | Sic quem in haec lectione altare scium veritatis et coronae de super aperto unum explicita lectio a sacerdote legitur oratio | In tertia quoque lectione Christus ad baptizandum procedit | h04456 | VAR |
| Rex magne genitor quem sancti adorant semper eleison Kyrie eleison | Voces nostras tu clemens digneris hodie rex caeli exaudire Kyrie eleison | Vivificans nos crimina nostra dele creator eleison Kyrie eleison | O hagie patris genite judex noster nostras preces suscipe eleison Christe eleison | Fons et origo lucis perpetuae vita salus pax aeterne domine Christe eleison | Qui de supernis descendere voluisti propter hominem quem fecisti eleison Christe eleison | Consolator qui es flamen cuncta alens vivificans eleison Kyrie eleison | A patre et verbo procedens spiritus ... eleison Kyrie eleison | Semper sit tibi gloria laus virtus potestas per aeterna saecula servos tuos audi piissime eleison Kyrie eleison | ah47011a | Ky |
| Ad decus ecclesiae recitatur hodie | LECTIO libri apocalysis Johannes apostoli | Cui revelata sunt secreta caelestia | IN DIEBUS illis | Talis divinitas ostensa est visio | VIDI civitatem sanctam Jerusalem novam | Quae construitur in caelis vivis ex lapidibus | DESCENDENTEM de cælo | Nuptiale thalamo | A DEO paratam sicut sponsam ornatam viro suo | Super solem splendidum | ET AUDIVI vocem magnam | Nunciantem nova gaudia | DE THRONO dicentem | Veni ostendam tibi | ECCE tabernaculum Dei cum hominibus | Et ad eum venient omnes gentes et dicent gloria tibi Domine | ET HABITABIT cum eis | Nunc et in aevum | ET IPSI populus ejus erunt | Omnes Dei gratia quos a morte redemit perpetua | ET IPSE Deus cum eis erit eorum Deus | Qui moderatur cuncta creata | ET ABSTERGET Deus omnem lacrimam ab oculis eorum | Quorum non sol luna sed Christe vera est lucerna | ET MORS ultra non erit | Ubi cum beatis gloriantur nova canunt Deo carmina gaudia permanent sempiterna | NEQUE luctus neque clamor | Sed caeli premia perpetua | NEQUE dolor erit ultra quae prima abierunt | Justi florebunt | ET DIXIT qui sedebat in throno | In superne majestatis arce | ECCE nova facio omnia | Divina prudentia sancti spiritus gratia per sacra mysteria renovatur ecclesia | ah49398 | L |
| Rex Salomon fecit templum quorum instar et exemplum Christus et ecclesia | Hujus hic est imperator fundamentum et fundator mediante gratia | Quadri templi fundamenta marmora sunt instrumenta parietum paria | Candens flos est castitatis lapis quadrus in praelatis virtus et constantia | Longitudo latitudo templique sublimitas | Intellecta fide recta sunt fides spes caritas | Sed tres partes sunt in templo trinitatis sub exemplo ima summa media | Prima signat vivos cunctos et secunda jam defunctos redivivos tertia | Sexagenos quaeque per se et ter partes universae habent lati cubitos | Harum trium tres conventus trinitati dant contentus unitati debitos | Templi cultus extat multus cinnamomus odor domus myrrah stractis cassia | Quae honorum decus morum atque bonos precum sonos sunt significantia | In hac casa cuncta vasa sunt ex auro de thesauro praeelecto penitus | Nam magistros et ministros decet doctos et excoctos igne sancti spiritus | Sic ex bonis Salomonis quae rex David praeparavit fiunt aedificia | Sed in lignis rex insignis juvit Tyri cujus viri tractant artificia | Nam ex gente Judaeisque sicut templum ab utrisque conditur ecclesia | Christe qui hanc et hos unus lapis huic et his communis tibi laus et gloria | ah55031 | Sq |
| Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam | Quae construitur in caelis vivis ex lapidibus | Descendentem de cælo | Nuptiale thalamo | A Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo | Super solem splendidum | Et audivi vocem magnam | Nunciantem nova gaudia | De throno dicentem | Veni ostendam tibi | Ecce tabernaculum Dei cum hominibus | Et ad eum venient omnes gentes et dicent gloria tibi Domine | Et habitabit cum eis | Nunc et in aevum | Et ipsi populus ejus erunt | Omnes Dei gratia quos a morte redemit perpetua | Et ipse Deus cum eis erit eorum Deus | Qui moderatur cuncta creata | Et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum | Quorum non sol luna sed Christe vera est lucerna | Et mors ultra non erit | Sed caeli premia perpetua | Neque luctus neque clamor | Ubi cum beatis gloriantur nova canunt Deo carmina | Neque dolor erit ultra | Gaudia permanent sempiterna | Quae prima abierunt | Justi florebunt | Et dixi qui sedebat in throno | In superne majestatis arce | Ecce nova facio omnia | Divina prudentia sancti spiritus gratia per sacra mysteria renovatur ecclesia | a07055.Tp01 | Tp |
| Christe sanctorum decus angelorum rector humani generis et auctor nobis aeternum tribue benignus scandere regnum | Angelum nobis medicum salutis mite de caelis Raphael ut omnes sanet aegrotos pariterque nostros dirigat actus | Hinc dei nostris genetrix Maria totus et nobis chorus angelorum semper assistat simul et beata concio tota | Praeset hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat in omni gloria mundo | a02001 | H |
| Christe sanctorum decus angelorum gentis humanae sator et redemptor caelitum nobis tribuas beatas scandere sedes | Angelus pacis Michael in aedes caelitus nostras veniat serenae auctor ut pacis lacrimosa in orcum bella releget | Virgo dux pacis genitrixque lucis et sacer nobis chorus angelorum semper assistat simul et micantis regia caeli | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat per omnem gloria mundum | Amen | 008279.1 | H |
| Christe sanctorum decus angelorum gentis humanae sator et redemptor caelitum nobis tribuas beatas scandere sedes | Angelus fortis Gabriel ut hostes pellat antiquos et amica caelo quae triumphator statuit per orbem templa revisat | Virgo dux pacis genitrixque lucis et sacer nobis chorus angelorum semper assistat simul et micantis regia caeli | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat per omnem gloria mundum | Amen | 008279.2 | H |
| Christe sanctorum decus angelorum gentis humanae sator et redemptor caelitum nobis tribuas beatas scandere sedes | Angelus nostrae medicus salutis adsit e caelo Raphael ut omnes sanet aegrotos dubiosque vitae dirigat actus | Virgo dux pacis genitrixque lucis et sacer nobis chorus angelorum semper assistat simul et micantis regia caeli | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat per omnem gloria mundum | Amen | 008279.3 | H |
| Aures ad nostras deitatis preces deus inclina pietate sola supplicum vota suscipe precamur famuli tui | Respice clemens solio de sancto vultu sereno lampades illustra lumine tuo tenebras depelle pectore nostro | Crimina laxa pietate multa ablue sordes vincula disrumpe parce peccatis releva jacentes dextera tua | Te sine tetro mergimur profundo labimur alta sceleris sub unda bracchio tuo trahamur ad clara sidera caeli | Christe lux vera bonitas et vita gaudium mundi pietas immensa qui nos a morte rosco salvasti sanguine tuo | Insere tuum petimus amorem mentibus nostris fidei refunde lumen aeternum claritatis auge dilectionem | Tu nobis dona fontem lacrimarum jejuniorum fortia ministra vitia carnis milia retunde framea tua | Procul a nobis perfidus absistat satana tuis viribus confractus sanctus adsistat spiritus a tua sede dimissus | Gloria deo sit aeterno patri sit tibi semper genitoris nate cum quo aequilis spiritus per cuncta saecula regnat | Amen | 008269 | H |
| Christe sanctorum decus angelorum rector humani generis et auctor nobis aeternum tribue benignus scandere regnum | Angelum pacis Michael ad istam caelitus mitte rogitamus aulam nobis ut crebro veniente crescant prospera cuncta | Angelus fortis Gabriel ut hostem pellat antiquum volitet ab alto saepius templum veniat ad istud misertus nostri | Angelum nobis medicum salutis mitte de caelis Raphael ut omnes sanet aegrotos pariterque nostros dirigat actus | Hinc dei nostri genetrix Maria totus et omnis chorus angelorum semper assistat simul et beata contio tota | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat per omnem gloria mundum | 008279 | H |