Interni festi gaudia nostra sonet harmonia | Quo mens in se pacifica vera frequentat sabbata | Mundi cordis laetitia odorans vera gaudia | Quibus praegustat avida quae sit sanctorum gloria | Qua laetatur in patria caelicolarum curia | Regem donantem praemia sua cernens in gloria | Beata illa patria quae nescit nisi gaudia nam cives hujus patriae non cessant laudes canere | Quos ille dulcor afficit quem nullus maeror inficit quos nullus hostis impetit nullusque turbo concutit | Ubi dies clarissima melior est quam milia luce lucens praefulgida plena Dei notitia | Quam mens humana capere nec lingua valet promere donec vitae victoria commutet haec mortalia | Quando Deus est omnia vita virtus scientia victus vestis et cetera quae velle potest mens pia | Hoc in hac valle misera meditetur mens sobria hoc per soporem sentiat hoc attendat dum vigilat | Quo mundi post exsilia coronetur in patria ac in decoris gloria regem laudet per saecula | Harum laudem praeconia imitatur ecclesia cum recensentur annua sanctorum natalitia | Cum post peracta proelia digna redduntur praemia | Pro passione rosea pro castitate candida | Datur et torques aurea pro doctrina catholica | Qua praefulget Augustinus in summi regis curia | Cujus librorum copia fides firmatur unica | Hinc et mater ecclesia vitat errorum devia | Hujus sequi vestigia ac praedicare dogmata | Fide recta ac fervida det nobis mater gratia
O alma trinitas deus es et unitas | Qui resides supera et cernis infima | Claudis pugillo cuncta sub coeli factura | Angelorum quoque astat tibi agmina clariflua sat beata | Cherubim atque Seraphim jam nunc intonant praeconia voce sonora | Clamantes atque dicentes sanctus sanctus Deus qui regnas per omnia tempora | Ardentes atque cernentes Christum Dominum laudantia per saecula agmina | Patriarchae cum pulchris coronis in circuitu sedis tuae sedent in albis | Apostolorum chorus prophetarum laudabilis exercitus te collaudant | Martyrum proclamat chorus Alpha et O rex regum bone via vita virtus trinitas sancta es benedicta | O Jesu corona nostra cujus clara rutilant dona quis aeternae vitae consequimur magna praemia | Tecum in aethra alleluia decantantes cum pneuma | Quo vota nostra annuas tendant affatim sincera | Sillabatim cum organa plebs nonnulla perstrepet melodia | Et voce clara proclamant quam beata sanctorum sunt agmina | Quorum non sol luna sed Christus vera est lucerna | Cum quo fulgent alma ut inter lucifer nubila | Cum quibus et rutilans coronatus in axe athleta candidatus purpura praeclara | Sociatus cum agmina trinitatem sancta cernentia in gloria aeterna cum palma | O alme atque gloriose impetra nobis indulgentiam | Ut cum Domino mereamur gaudere per omnia saecula