Laus sit regi gloriae cujus formam gratiae solis splendor obstupescit | In hortos ecclesiae lilia colligere tamquam sponsus dum processit | Ecce Agnes invenitur et inventa colligitur lilium de lilio | Annulo cujus munitur et in sponsam eligitur regi regis filio | Cujus fervens in amore sprnit mundum dum decore blandimentis nec tormentis emollita judicis | Cumque mentis in fervore sponsum quaerit sponsae more spoliata vestimentis densis latet capillis | Tunc inducta lupanari cella fulget ut solari splendore lucis copia | Ab angelo consolari meruit atque velari Cyclade auro contexta | Illic virgo ne tangatur impudicus suffocatur pro quo Agnes dum precatur reviviscit juvenis | Per quem Christus dum laudatur plebs hinc furens indignatur agnum magam protestatur tradens hanc incendiis | Sed ignis obstupens cedit nec agnam nec lanam laedit ejus roris et pudoris non ferens potentiam | Cujus guttur ensis caedit mortique vita succedit ecce vidit quod cupivit per sponsi praesentiam | Ergo postquam sic triumphat virgo martyr gaudens intrat sui sponsi thalamum | Apud quem nunc intercedat ut nobis caeli concedat intrare palatium
Laus sit regi gloriae cujus rore gratiae totus orbem irrigatur | In cantum laetitiae caelestis militiae cohors omnis concitatur | Ob honorem salvatoris vulnerum atque cruoris jubilet ecclesia | Ignis divini fervoris cor inflammet laudatoris in magnificentia | Mitis agnus immolatur pro captivo liber datur stola verbi purpuratur in crucis altario | Paradisus reseratur nato stola prima datur annulatur calceatur in patris convivio | Eia panis angelorum in splendoribus sanctorum summa copia bonorum | Ora vulnerum tuorum pro commissis pecatorum clament ante patris forum | Opprobriis saturatus flagellatus lanceatus vulneratus cruciatus in crucis patibulo | Diris spinis coronatus inter nequam deputatus potu felleo cibatus locaris in tumulo | Auctor vitae non invite pateris sed ut sopitae sint Adae viae fellitae sub quis proles moritur | Te surgente fit repente lux in tenebris jacente sol coruscus te fulgente desperatis oritur | In hoc festo te laudantes tuis plagis hymnizantes deum verum adorentes pro vultu respice | Per hoc mare navigantes duc ad portum remigantes caeli te desiderantes nec redemptos despice