ah54091

Full text: 
Virgines caste virginis summe decus precinentes (...)
Genre: 
AH volume: 
54
AH item number: 
91

Suggestions

Suggested full text Fulltext source Suggested by
Virgines caste virginis summe decus praecinentes | 2 Ceteras quoque condignas laude post hanc venerantes | 3 Psalmis et hymnis canticis dignis sibi colloquentes | Solvant in istis debitae laudis hostias sollennes | 5 Haec est a dextris assistens regis illa regina juncta latere sola cum rege praecedit ipsa | Aurata veste varietate circumamicta tamquam dominam sequitur ipsam quaeque beata | 7 Post eam adductae virgines devotae regi sunt oblatae Christo consecratae | Tales erant Thecla Agnes et Lucia Agathes et multa virginum caterva | 9 Filii Tyri munera ferentes et in his regis vultum deprecantes | Hostias cunctis habent puriores corpore mundae corde sanctiores | 11 Holocaustum Domino offerunt ex integro virgines carne integrae mente immortalem sponsum eligentes Christum | O felices nuptiae quibus nullae maculae nulli dolores partus sunt graves nec pelex timenda nec nutrix molesta | 13a Lectulos harum Christo vacantes angeli vallant custodientes ne quis incestus temeret illos ensibus strictis arcent immundos | 13b Dormit in istis Christum cum illis felix hic somnus requies dulcis quo confovetur virgo fidelis inter amplexus sponsi caelestis | 14a Dextera sponsi sponsa complexa capiti laeva dormit submissa pervigil corde corpore dormit et sponsi grato sinu quiescit | 14b Approbans somnum sponsus beatam inquietari prohibet illam ne suscitetis inquit dilectam dum ipsa volet ita quietam | 15 Hic ecclesiastici flos est ille germinis tam rosis quam liliis multiplex innumeris quorum est fragrantiis ager sponsi nobilis naribus et oculis aeque delectabilis | Ornatae tam byssina quam veste purpurea laeva tenent lilia rosas habent dextera et corona gemmea redimitae capita agni sine macula percurrunt itinera | 17 His quoque floribus semper recentibus sanctorum intexta capitum sunt serta his agnus pascitur atque reficitur hi flores electa sunt illis esca | 18 Hinc choro talium vallatus agminum hortorum amoena discurrut hac illae qui nunc comprehensus ab his nunc elapsus quasi quadam fuga petulans exsultat | 19 Crebros saltus dat hic agnus inter illas discurrendo et cum ipsis requiescit fervore meridiano in earum pectore cubat in meridie inter mammas virginum collocat cubiculum | Virgo quippe cum sit ipse virgineque matre natus virginales super omnes amat et quaerit recessus somnus illi placidus in castis est sinibus ne qua forte macula sua foedet vellera | 21 Hoc attende canticum devotarum virginum insigne collegium | Quo nostra devotio majore se studio templum ornet Domino
(Correction)
F-LG : Ms 0002 (17) Fontevrault Gradual. Text is from AH! Franco Ackermans
7 months 3 weeks ago

Concordances in the Cantus Index network