|
ah54151
|
Sq |
Postquam hostem et inferna spoliavit ad superna Christus redit gaudia | Angelorum ascendenti sicut olim descendenti parantur obsequia | Super astra sublimatur non apparet absentatur corporis praesentia | Cuncta tamen moderatur cujus patri coaequatur honor et potentia | Modo victor modo tutus est in caelis constitutus rector super omnia | Non est rursum moriturus nec per mortem mundaturus hominum contagia | Semel enim incarnatus semel passus semel datus per peccatis hostia | Nullam feret ultra poenam nam quietem habet plenam cum summa laetitia | Cum recessit ita dixit intimavit et infixit talia discipulis | Ite mundum circuite universos erudite verbis et miraculis | Jam ad patrem meum ibo sed sciatis quod redibo veniet paraclitus | Qui disertos et loquaces et securos et audaces faciet vos penitus | Super aegros et languentes manus vestras imponentes sanitatem dabitis | Universas res nocentes inimicos et serpentes et morbos fugabitis | Qui fidelis est futurus et cum fide suscepturus baptismi remedium | A peccatis erit purus et cum justis habiturus sempiternum praemium |
|
ah54152
|
Sq |
Omnes gentes plaudite festo choros ducite Christo triumphante | Redit cum victoria capta ducens spolia tuba jubilante | Papae quam magnificum hodie dominicum germen gloriatur | Terrae fructus hodie super thronos curiae caeli sublimatur | Intrat tabernaculum Moyses et populum trahit ad spectaculum tantae virtus rei | Stant suspensis vultibus intendentes nubibus Jesum subducentibus viri Galilaei Dum Elias sublevatur Elisaeo duplex datur Spiritus et pallium | Alta Christus dum conscendit servis suis mnas appendit gratiarum omnium | Transit Jacob hunc Jordanem luctum gerens non inanem crucis usus baculo | Redit turmis cum duabus angelis et animabus et thesauri saeculo | Hic est fortis qui de mortis victor portis introit cum gloria | Rex virtutum cujus nutum et obtutum trina tremit regia | Vocat pater filium ad consessus solium donet suppedaneos victos vel spontaneos ponat inimicos | Sedet in altissimis fruitur potissimis redit in novissimis judicans ex intimis victos et iniquos | Veni deus ultionum veni cum clementia dum sistemur ante thronum in tui praesentia | Mane nobis tunc auditam fac misericordiam in perennem transfer vitam ad futuram gloriam Amen |
|
AH54152
|
Sq |
1. Omnes gentes plaudite festo choros ducite Christo triumphante 2. Redit cum victoria capta ducens spolia tuba iubilante 3. Pape quam magnificum hodie dominicum germen gloriatur 4. Terrae fructus hodie super thronos curiae caeli sublimatur 5. Intrat tabernaculum Moyses et populum trahit ad spectaculum tantae virtus rei 6. Stant suspensis vultibus intendentes nubibus Jesum subducentibus viri Galilaei 7. Dum Elias sublevatur Elisaeo duplex datur Spiritus et pallium 8. Alta Christus dum conscendit servis suis mnas appendit gratiarum omnium 9. Transit Jacob hunc Jordanem luctam gerens non in anem crucis usus baculo 10. Redit turmis cum duabus angelis et animabus et thesauri saeculo 11. Hic est fortis qui de mortis victor portis introit cum gloria 12. Rex virtutum cujus nutum et obtutum trina tremit regia 13. Vocat pater filium ad confessus solium donet suppedaneos victos vel spontaneos ponat inimicos 14. Sedet in altissimis fruitur potissimis redit in novissimis judicans ex intimis victos et iniquos 15. Veni, Deus ultionum veni cum clementia dum fistemur ante thronum in tui praesentia 16. Mane nobis tunc auditam fac misericordiam in perennem transfer vitam ad futuram gloriam | Amen |
|
ah54152:01
|
SqV |
Omnes gentes plaudite festo choros ducite Christo triumphante | Redit cum victoria capta ducens spolia tuba jubilante |
|
ah54152:02
|
SqV |
Papae quam magnificum hodie dominicum germen gloriatur | Terrae fructus hodie super thronos curiae caeli sublimatur |
|
ah54152:03
|
SqV |
Intrat tabernaculum Moyses et populum trahit ad spectaculum tantae virtus rei | Stant suspensis vultibus intendentes nubibus Jesum subducentibus viri Galilaei |
|
ah54152:04
|
SqV |
Dum Elias sublevatur Elisaeo duplex datur Spiritus et pallium | Alta Christus dum conscendit servis suis mnas appendit gratiarum omnium |
|
ah54152:05
|
SqV |
Transit Jacob hunc Jordanem luctum gerens non inanem crucis usus baculo | Redit turmis cum duabus angelis et animabus et thesauri saeculo |
|
ah54152:06
|
SqV |
Hic est fortis qui de mortis victor portis introit cum gloria | Rex virtutum cujus nutum et obtutum trina tremit regia |
|
ah54152:07
|
SqV |
Vocat pater filium ad consessus solium donet suppedaneos victos vel spontaneos ponat inimicos | Sedet in altissimis fruitur potissimis redit in novissimis judicans ex intimis justos et iniquos |
|
ah54152:08
|
SqV |
Veni deus ultionum veni cum clementia dum sistemur ante thronum in tui praesentia | Mane nobis tunc auditam fac misericordiam in perennem transfer vitam ad futuram gloriam Amen |
|
ah54153
|
Sq |
Veni sancte spiritus et emitte caelitus lucis tuae radium | Veni pater pauperum veni dator munerum veni lumen cordium | Consolator optime dulcis hospes animae dulce refrigerium | In labore requies in aestu temperies in fletu solatium | O lux beatissima reple cordis intima tuorum fidelium | Sine tuo numine nihil est in lumine nihil est innoxium | Lava quod est sordidum riga quod est aridum sana quod est saucium | Flecte quod est rigidum fove quod est frigidum rege quod est devium | Da tuis fidelibus in te confidentibus sacrum septenarium | Da virtutis meritum da salutis exitum da perenne gaudium |
|
ah54153:cs
|
Sq |
///srdce lidu tvého věrného | Neb bez tvého světla nenieť jiného nic v člověku jedno všecko škodlivé | Obmýž to cožť jest nečisté smočiž to cožť jest uschlé zleč to cožť jest raněné | Skroť to čožť jest ukrutné shřej to coť jest studené zpraviž to coť jest scestné | Dajž nám všem věrným tvým a v tě doufajícím sedm daróv svatých tvých | Daj ctnostné zaslúženie daj spasitedlné skončenie daj nám všem radost svú |
|
ah54154
|
Sq |
Lux jucunda lux insignis qua de throno missus ignis in Christi discipulos | Corda replet linguas ditat ad concordes nos invitat cordis linguae modulos | Christus misit quem promisit pignus sponsae quam revisit die quinquagesima | Post dulcorem melleum petra fudit oleum petra jam firmissima | In tabellis saxeis non in linguis igneis lex de monte populo | Paucis cordis novitas et linguarum unitas datur in cenaculo | O quam felix quam festiva dies in qua primitiva fundatur ecclesia | Vivae sunt primitiae nascentis ecclesiae tria primum milia | Panes legis primitivi sub una sunt adoptivi fide duo populi | Se duobus interiecit sicque duos unum fecit lapis caput anguli | Utres novi non vetusti sunt capaces novi musti vasa parat vidua | Dat liquorem Elisaeus nobis sacrum rorem deus si corda sint congrua | Non hoc musto vel liquore non hoc digni sumus rore si discordes moribus | In obscuris vel divisis non potest haec paraclisis habitare cordibus | Consolator alme veni linguas rege corda leni nihil fellis aut veneni sub tua praesentia | Nil jucundum nil amoenum nil salubre nil serenum nihil dulce nihil plenum sine tua gratia | Tu lumen es et unguentum tu caeleste condimentum aquae ditans elementum virtute mysterii | Nova facti creatura te laudamus mente pura gratiae nunc sed natura prius irae filii | Tu qui dator es et donum tu qui condis omne bonum cor ad laudem redde pronum nostrae linguae formans sonum in tua praeconia | Tu purga nos a peccatis auctor ipse puritatis et in Christo renovatis da perfectae novitatis plena nobis gaudia |
|
ah54155
|
Sq |
Qui procedis ab utroque genitore genitoque pariter paraclite | Redde linguas eloquentes fac ferventes in te mentes flamma tua divite | Amor patris filiique par amborum et utrique compar et consimilis | Cuncta reples cuncta foves astra regis caelum moves permanens immobilis | Lumen carum lumen clarum intenarum tenebrarum effugans caliginem | Per te mundi sunt mundati tu peccatum et peccati destruis rubiginem | Veritatem novam facis et ostendis viam pacis et iter justitiae | Perversorum corda vitas et bonorum corda ditas munere scientiae | Te docente nil obscurum te praesente nil impurum sub tua praesentia | Gloriatur mens jucunda per te laeta per te munda gaudet conscientia | Tu commutas elementa per te suam sacramenta habent efficaciam | Tu nocivam vim repellis tu confutas et refellis hostium nequitiam | Quando venis corda lenis quando subis atrae nubis effugit obscuritas | Sacer ignis pectus ignis non comburis sed a curis purgas quando visitas | Mentes prius imperitas et sopitas et oblitas erudis et excitas | Foves linguas formas sonum cor ad bonum facit pronum a te data caritas | O juvamen oppressorum o solamen miserorum pauperum refugium | Da contemptum terrenorum ad amorem supernorum trahe desiderium | Consolator et fundator habitator et amator cordium humilium | Pelle mala terge sordes et discordes fac concordes et affer praesidium | Tu qui quondam visitasti docuisti confortasti timentes discipulos | Visitare nos digneris nos si placet consoleris et credentes populos | Par majestas personarum par potestas est earum et communis deitas | Tu procedens a duobus coaequalis es ambobus in nullo disparitas | Quia tantus es et talis quantus pater est et qualis servorum humilitas | Deo patri filioque redemptori tibi quoque laudes reddit debitas |
|
ah54156
|
Sq |
Simplex in essentia septiformis gratia nos reformet spiritus | Cordis lustret latebras et carnis illecebras lux emissa caelitus | Lex praecessit in figura lex poenalis lex obscura lumen evangelicum | Spiritalis intellectus literalis fronde tectus prodeat in publicum | Lex de monte populo paucis in cenaculo nova datur gratia | Situs docet nos locorum praeceptorum vel donorum quae sit eminentia | Ignis clangor buccinae fragor cum caligine lampadum discursio | Terrorem incutiunt nec amorem nutriunt quem infundit unctio | Sic in Sina lex divina reis est imposita | Lex timoris non amoris puniens illicita | Ecce patres praeelecti dii recentes sunt effecti culpae solvunt vincula | Pluunt verbo tonant minis novis linguis et doctrinis consonant miracula | Exhibentes aegris curam morbum damnant non naturam persequentes scelera | Reos premunt et castigant modo solvunt modo ligant potestate libera | Typum gerit jubilaei dies iste si diei requiris mysteria | In quo tribus milibus ad fidem currentibus pullulat ecclesia | Jubilaeus est vocatus vel dimittens vel mutatus ad priores vocans status res distractas libere | Nos distractos sub peccatis liberet lex caritatis et perfectae liberatis dignos reddat munere |
|
ah54157
|
Sq |
Veni summe consolator spes salutis vite dator assit tua gracia (...) |
|
ah54158
|
Sq |
Spiritus paraclytus procedens divinitus manet (...) |