Ave virginalis forma deitate plena norma agni Sion templum | Botrus Cypri balsamatus austro pneumatis perflatus in pacis exemplum | Chere numen in prophetis vere lumen pax in metis regnans virtus alma | Dei caritate culta spei claritate fulta pregnans mirtus palma | Engadina vitis mitis pretium in margaritis casta generatio | Forma quae senile hyle esse duxit ad subtile noys veneratio | Gabaon in victoria sol lucens in gloria Iosue victoris | Honor throni gratiae eius in facie cornuti lictoris | Jaspidina preclaritas quam fides polivit aspidina disparitas quam nunquam attrivit in cor Evae sata | carissima deliciis affluens natura rarissima e vitiis est palmae statura tua similata | Leonis vox mox suscitans nos ab Ade clade Phoenicis phos nos renovans a letali mali primevo prooemio | Materia qua latuit pellicanus sanus unicornis vis patuit mortis pirgo virgo tuo casto gremio | Noemi sine Mara clara cara gnara Sara paradisus in qua deus homo visus expers omnis criminis | Orthodoxa firmata grata nata vata rata sata soli regens cardines ac poli stupor Dagon liminis | Porta clausa quam transivit de Bosra formosus cuius pausa te sanxivit ut flos fructuosus esses fragrans omina | Quis appendit terrae molem digitis tris dei quis comprendit patris prolem dic o mater spei sanctae ego domina | Rubus Moysi fiscella incombustus in procella mundi nans immobilis | Splendor patris et figura factor factus creatura tua virgo nobilis | Tu caritate media thronus es constratus tu cosmi tollens taedia Noe demonstratus pace typus Iridis |Virgo Maria domini sabaoth electa tu unica spes homini mentumque delecta Iacob stropha viridis | Christi Jesu mater ave mortis auxioma grave dum advenerit da suave vesper reos ad conclave collocans ierarchicum | Jesse virga veni veni duc in Bethel ductu leni ubi psallunt quater seni senes nova laude pleni euphonos seraphicum | Zelotem deum patrem ora nato jube sine mora amborum flamen implora ut uniti sint in prora dum transimus rubrum mare illic Jacob stella clare ut possimus transfretare tecum laeti post examen fiat fiat amen amen
Comments
Fulltext AH:
Ave virginalis forma deitate plena norma agni Sion templum | Botrus Cypri balsamatus austro pneumatis perflatus in pacis exemplum | Chere numen in prophetis vere lumen pax in metis regnans virtus alma | Dei caritate culta spei claritate fulta pregnans mirtus palma | Engadina vitis mitis pretium in margaritis casta generatio | Forma quae senile hyle esse duxit ad subtile noys veneratio | Gabaon in victoria sol lucens in gloria Iosue victoris | Honor throni gratiae eius in facie cornuti lictoris | Jaspidina preclaritas quam fides polivit aspidina disparitas quam nunquam attrivit in cor Evae sata | carissima deliciis affluens natura rarissima e vitiis est palmae statura tua similata | Leonis vox mox suscitans nos ab Ade clade Phoenicis phos nos renovans a letali mali primevo prooemio | Materia qua latuit pellicanus sanus unicornis vis patuit mortis pirgo virgo tuo casto gremio | Noemi sine Mara clara cara gnara Sara paradisus in qua deus homo visus expers omnis criminis | Orthodoxa firmata grata nata vata rata sata soli regens cardines ac poli stupor Dagon liminis | Porta clausa quam transivit de Bosra formosus cuius pausa te sanxivit ut flos fructuosus esses fragrans omina | Quis appendit terrae molem digitis tris dei quis comprendit patris prolem dic o mater spei sanctae ego domina | Rubus Moysi fiscella incombustus in procella mundi nans immobilis | Splendor patris et figura factor factus creatura tua virgo nobilis | Tu caritate media thronus es constratus tu cosmi tollens taedia Noe demonstratus pace typus Iridis | Virgo Maria domini sabaoth electa tu unica spes homini mentumque delecta Iacob stropha viridis | Christi Jesu mater ave mortis auxioma grave dum advenerit da suave vesper reos ad conclave collocans ierarchicum | Jesse virga veni veni duc in Bethel ductu leni ubi psallunt quater seni senes nova laude pleni euphonos seraphicum | Zelotem deum patrem ora nato jube sine mora amborum flamen implora ut uniti sint in prora dum transimus rubrum mare illic Jacob stella clare ut possimus transfretare tecum laeti post examen fiat fiat amen amen
Feast: De BMV