ah55237

Full text: 
Virgo dei Margareta hac in die caeli laeta scandit ad palatia | Ex hoc mundo quam vocavit et in caelo collocavit pia Christi gratia | Haec virtute dei plena fuit ex Antiochena civitate genita | Carnis per nobilitatem fulgens extra civitatem ad alendum tradita | Sed nutrici commendata virgo non est dedignata ejust oves pascere | Hanc ut transiens praefectus videt amat et illectus cupit sponsam ducere | Cujus jussu comprehensa nec per minas nec immensa per promissa flectitur | Se fatetur christianam deos spernit fidem sanam Christi dum amplectitur | Hanc iratus plus quam credi possit praeses jubet caedi sed in vanum caeditur | Nam licet incarceratur ungulisque laceratur non tamen devincitur | Ignis ridet ultionem horridum calcat draconem signo crucis praevio | Aqua magnum vas impletur in quo mergi dum jubetur exit sumpto bravio | Martyr dum stat in agone credunt Christo spe coronae nec terrentur passione gentis quinque milia | Quae tyrannus decollari jubet quibus sociari imperatur poena pari tandem lucis filia | Hujus prece agonistae nos a nece salva Christe mundi post naufragia | Ut mundemur a peccatis et salvemur cum salvatis ejus per suffragia
Genre: 
Usual feast: 
AH: 
vol. 55, no. 237

Concordances in the Cantus Index network