Intellectus Asaph Ut quid deus repulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae | Memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo | Leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto | Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuae posuerunt signa sua signa | Et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus | Exciderunt januas ejus in idipsum in securi et ascia dejecerunt eam | Incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui | Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos dei a terra | Signa nostra non vidimus jam non est propheta et nos non cognoscet amplius | Usquequo deus improperabit inimicus irritat adversarius nomen tuum in finem | Ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem | Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae | Tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis | Tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum | Tu dirupisti fontes et torrentes tu siccasti fluvios Ethan | Tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem | Tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea | Memor esto hujus inimicus improperavit domino et populus insipiens incitavit nomen tuum | Ne tradas bestiis animas confitentes tibi et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem | Respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum | Ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum | Exsurge deus judica causam tuam memor esto improperiorum tuorum eorum quae ab insipiente sunt tota die | Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper
Oratio ipsi David Inclina domine aurem tuam et exaudi me quoniam inops et pauper sum ego | Custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum deus meus sperantem in te | Miserere mei domine quoniam ad te clamavi tota die | Laetifica animam servi tui quoniam ad te domine animam meam levavi | Quoniam tu domine suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te | Auribus percipe domine orationem meam et intende voci deprecationis meae | In die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me | Non est similis tui in diis domine et non est secundum opera tua | Omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te domine et glorificabunt nomen tuum | Quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es deus solus | Deduc me domine in via tua et ingrediar in veritate tua laetetur cor meum ut timeat nomen tuum | Confitebor tibi domine deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum | Quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam meam ex inferno inferiori | Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo | Et tu domine deus miserator et misericors patiens et multae misericordiae et verax | Respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae | Fac mecum signum in bonum ut videant qui oderunt me et confundantur quoniam tu domine adjuvisti me et consolatus es me