Hilaritate perfusa est omnis terra alleluia vox sacerdotum et levitarum audita est alleluia incipite domino deo nostro in organis alleluia componite illi psalmum novum alleluia alleluia alleluia
Alleluia Ascendit Jesus in montem et assumpsit Petrum Jacobum et Joannem et transformatus est et vox patris audita est hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui ipsum audite
Hilaritate perfusa est omnis terra alleluia vox sacerdotum et levitarum audita est alleluia incipite deo nostro in organis alleluia componite illi psalmum novum alleluia alleluia alleluia
Tota pulchra es amica mea et macula non est in te favus distillans labia tua mel et lac sub lingua tua odor unguentorum tuorum super omnia aromata jam enim hiems transiit imber abiit et recessit flores apparuerunt vineae florentes odorem dederunt et vox turturis audita est in terra nostra surge propera amica mea veni de Libano veni coronaberis
Et audita est in caelo magna vox sanctorum dicentium nunc facta est salus et virtus et regnum deo nostro et potestas christi ejus quia projectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum dei nostri die ac nocte alleluia