In finem pro iis qui commutabuntur David | Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam | Infixus sum in limo profundi et non est substantia veni in altitudinem maris et tempestas demersit me | Laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in deum meum | Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste quae non rapui tunc exsolvebam | Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita | Non erubescant in me qui exspectant te domine domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te deus Israel | Quoniam propter te sustinui opprobrium operuit confusio faciem meam | Extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae | Quoniam zelus domus tuae comedit me et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me | Et operui in jejunio animam meam et factum est in opprobrium mihi | Et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam | Adversum me loquebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum | Ego vero orationem meam ad te domine tempus beneplaciti deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae | Eripe me de luto ut non infigar libera me ab iis qui oderunt me et de profundis aquarum | Non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum | Exaudi me domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me | Et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me | Intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me | Tu scis improperium meum et confusionem meam et reverentiam meam | In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me improperium exspectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni | Et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto | Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum | Obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva | Effunde super eos iram tuam et furor irae tuae comprehendat eos | Fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet | Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt | Appone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in justitiam tuam | Deleantur de libro viventium et cum justis non scribantur | Ego sum pauper et dolens salus tua deus suscepit me | Laudabo nomen dei cum cantico et magnificabo eum in laude | Et placebit deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas | Videant pauperes et laetentur quaerite deum et vivet anima vestra quoniam exaudivit pauperes dominus et vinctos suos non despexit | Laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis | Quoniam deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Juda et inhabitabunt ibi et hereditate acquirent eam | Et semen servorum ejus possidebit eam et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea
In finem psalmus David judica me domine quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in domino sperans non infirmabor | Proba me domine et tenta me ure renes meos et cor meum | Quoniam misericordia tua ante oculos meos est et complacui in veritate tua | Non sedi cum concilio vanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo | Odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo | Lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum domine | Ut audiam vocem laudis et enarrem universa mirabilia tua | Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae | Ne perdas cum impiis deus animam meam et cum viris sanguinum vitam meam | In quorum manibus iniquitates sunt dextera eorum repleta est muneribus | Ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et miserere mei | Pes meus stetit in directo in ecclesiis benedicam te domine