Full text:
Et requiescet super eum Spiritus Domini
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
Graduale Romanum
- Log in to post comments
| h01846a ANTV | Quoniam fecisti mirabilia et cogitationes antiquas fideles amen | Quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam | Domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non aedificetur | Super hoc laudabit te populus fortis civitas gentium robustarum timebit te | Quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua spes a turbine umbraculum ab aestu | Spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem | Sicut aestum in siti tumultum alienorum humiliabis et quasi calore sub nube torrentem propaginem fortium marcescere facies | Et faciet dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium convivium vindemiae pinguium medullatorum vindemiae defecatae | Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos et telam quam orditus est super omnes nationes praecipitabit mortem in sempiternum | Et auferet dominus deus lacrimam ab omni facie et opprobrium populi sui auferet de universa terrae quia dominus locutus est et dicetis in illa die | Ecce deus noster iste est exspectavimus eum et salvavit nos | Iste dominus sustinuimus eum exsultavimus et laetabimur in salutari ejus quia requiescet manus domini in monte isto |
| h04739 CaH | Domine deus meus es tu exaltabo te et confitebor nomini tuo | Quoniam fecisti mirabilia et cogitationes antiquas fideles amen | Quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam | Domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non aedificetur | Super hoc laudabit te populus fortis civitas gentium robustarum timebit te | Quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua | Spes a turbine umbraculum ab aestu | Spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem | Sicut aestum in siti tumultum alienorum humiliabis | Et quasi calore sub nube torrentem propaginem fortium marcescere facies | Et faciet dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium convivium vindemiae pinguium medullatorum vindemiae defecatae | Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos et telam quam orditus est super omnes nationes praecipitabit mortem in sempiternum | Et auferet dominus deus lacrimam ab omni faciem et opprobrium populi sui auferet de universa terrae quia dominus locutus est | Et dicetis in illa die ecce deus noster iste est exspectavimus eum et salvavit nos | Iste dominus sustinuimus eum exsultavimus et laetabimur in salutare ejus quia requiescet manus domini in monte isto |
| 007172c V | Et requiescet super eum spiritus domini spiritus sapientiae ac intellectus |
| 006641a V | Et requiescet super eum spiritus domini spiritus sapientiae et intellectus |
| h04020a ANTV | Ecce dominator dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur | Et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum excelsis cadet | Et egredietur virga de radice Jesse et flos de radice ejus ascendet | Et requiescet super eum spiritus domini spiritus sapientiae et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiae et pietatis et replebit eum spiritus timoris domini | Non secundum visionem oculorum judicabit neque secundum auditum aurium arguet sed judicabit in justitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae | Et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium | Et erit justitia cingulum lumborum ejus et fides cinctorium renus ejus | Habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo accubabit | Vitulus et leo et ovis simul morabuntur et puer parvulus minabit eos | Vitulus et ursus pascentur et simul requiescent catuli eorum | Et leo quasi vos comedet paleas et delectabitur infans ab ubere | Super foramine aspidis et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet | Non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia domini sicut aquae maris operientes in die illa | Radix Jesse qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum ejus gloriosum |
| a06531a V | Et requiescet super eum spiritus domini spiritus sapientiae et intellectus |
| h04676 CaH | Ecce dominator dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur | Et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum excelsis cadet | Et egredietur virga de radice Jesse et flos de radice ejus ascendet | Et requiescet super eum spiritus domini | Spiritus sapientiae et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiae et pietatis et replebit eum spiritus timoris domini | Non secundum visionem oculorum judicabit neque secundum auditum aurium arguet | Sed judicabit in justitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae | Et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium | Et erit justitia cingulum lumborum ejus et fides cinctorium renus ejus | Habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo accubabit | Vitulus et leo et ovis simul morabuntur et puer parvulus minabit eos | Vitulus et ursus pascentur et simul requiescent catuli eorum | Et leo quasi vos comedet paleas et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis | Et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet | Non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia domini sicut aquas maris operientes | In die illa radix Jesse qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum ejus gloriosum |
| g00523.2 H | [...] | Benedictus es infirmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedicite omnia opera domini dominum | Benedicite caeli dominum | Benedicite angeli domini dominum | Hymnum dicite et super exaltate eum in saecula | Benedicite aque que super caelo sunt dominum | Benedicite omnes virtutes domini dominum | Benedicite sol et luna dominum | Benedicite imber et ros domino | Benedicite omnes spiritus dominum | Benedicite ignis et estus dominum | Benedicite noctes et dies dominum | Benedicite tenebre et lumen dominum | Benedicite frigus et cauma dominum | Benedicite pruina et nives dominum | Benedicite fulgora et nubes dominum | Benedicat terra dominum | Benedicite montes et colles dominum | Benedicite omnia nascentia terra dominum | Benedicite maria et flumina dominum | Benedicite fontes dominum | Benedicite cete et omnia que moventur in aquis dominum | Benedicite volucres caeli dominum | Benedicite bestie et universa pecora dominum | Benedicite filii hominum dominum | Benedicat Israel dominum | Benedicite sacerdotes domini dominum | Benedicite servi domini dominum | Benedicite spiritues et animae justorum dominum | Benedicite Anania Azaria Misael dominum |
| 920249 Ca | Benedicite omnia opera domini domino laudate et superexaltate eum in saecula benedicite caeli domino benedicite angeli domini domino benedicite aquae omnes quae super caelos sunt domino benedicat omnis virtus domino benedicite sol et luna domino benedicite stellae caeli domino benedicite omnis imber et ros domino benedicite omnes venti domino benedicite ignis et aestus domino benedicite frigus et aestus domino benedicite rores et pruina domino benedicite gelu et frigus domino benedicite glacies et nives domino benedicite noctes et dies domino benedicite lux et tenebrae domino benedicat terra dominum laudet et superexaltet eum in saecula benedicite montes et colles domino benedicite universa germinantia in terra domino benedicite fontes domino benedicite cete et omnia quae moventur in aquis domino benedicite omnes volucres caeli domino benedicite omnes bestiae et pecora domino benedicite filii hominum domino benedic Israel domino laudate et superexaltate eum in saecula benedicite sacerdotes domini domino benedicite servi domini domino benedicite spiritus et animae justorum domino benedicite sancti et humiles corde domino benedicite Anania Azaria Misael domino laudate et superexaltate eum in saecula benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula benedictus es domine in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus et superexaltatus in saecula |
| a01537 A | Requievit super eum spiritus timoris domini corona sapientiae et exultationis decoravit illum |