g00553.Tp95

Full text: 
Quem quaeritis in praesepe pastores dicite salvatorem Christum dominum infantem pannis involutum secundum sermonem angelicum adest hic parvulus cum Maria matre sua de qua dudum vaticinando Isaias dixerat propheta ecce virgo concipiet et pariet filium et nunc euntes dicite quia natus est Alleluia alleluia jam vere scimus Christum natum in terris de quo canite omnes cum propheta dicentes | PUER NATUS
Genre: 
Troped chant ID: 
g00553
Fulltext source: 
Corpus troporum I, Nat III intr 62, Pp.173-174
Notes: 

See Introduction in AH49 page 8

Concordances in the Cantus Index network

Tropes

Displaying 101 - 114 of 114
Cantus ID Genre Full textsort descending
g00553.Tp94 Tp Qui sedebit super thronum David et in aeternum imperabit
g00553.Tp13 Tp Quod prisco vates cecinerunt tempore sancti cernitis impletum psallentes dicite cuncti eia
g00553.Tp107 Tp Rex caeli terrae marisque de virgine voluit nasci | PUER NATUS
g00553.Tp90 Tp Rex lumen de lumine eia regnat in justitia cantate eia de virginis fecundia
g00553.Tp98 Tp Rex lumen de lumine regnat in justitia
g00553.Tp19 Tp Rex regum solus potens et omnipotens
g00553.Tp109 Tp Sicut est propheta prophetarum ita est angelus angelorum | MAGNI*
g00553.Tp200 Tp Sine principio gloriosus nunc et semper venerandus sine fine permanet in saecula saeculorum amen
g00553.Tp196 Tp Stella duce revelatus est a magis annunciatum est regem regum glorificate
g00553.Tp198 Tp Veneranda trinitas in personis proprietas quem pate de sinu suo transtulit filium aulam ingrediens hodie natus est exsultate PUER
g00553.Tp201 Tp Venite gentes credite lucem saeculi quia vidi Dominum venientem in terris PUER NATUS
g00553.Tp105 Tp Vera dei forma patris hodie suscepit pro nostra salute carnem humanam nam hoc jam psallite et ovantes canite | CANTATE
g00553.Tp97 Tp Visceribus sacris quem gessit mater opima
g00553.Tp199 Tp Volo eum agnoscere Christum Dominum principem pacis

Pages