g00623.1
Concordances in the Cantus Index network
Melodies in sources
Tropes
Displaying 1 - 7 of 7
Cantus ID | Genre | Full text |
---|---|---|
g00623.Tp7 | Tp | Cur reticendo silescit lingua factoris gesta tuba praeclara quem adorant agmina beatorum jucunda inter florigera castra regis aeterni repleta aromata quo fulgente lilia aetheris in culmina ipsa quoque resonat organa plurima ac genera quae vix fantur labia mea |
g00623.Tp8 | Tp | Labia mea laudabunt te in vita mea tuum est enim regnum et potestas te namque tremunt angeli et potestates et principes et omne vulgus saeculi et omnes terrae regimen tenentes et nos quos ad imaginem tuam condidisti et idcirco proclamat psalmista |
g00623.Tp1 | Tp | Labia nostra laudent Christum salvatorem nostrum regem aeternum quem laudat sol luna stellae polus unda tellus quem gemit infelix Tartarus omnes ipsum adoremus glorificemus deprecemur ut ipse dignetur solvere nos a peccatis nostris ipsi soli domino cum patre et filio spiritui simul sancto gloria et imperium nunc et in saeculorum saecula |
g00623.Tp3 | Tp | Labia sacra moderata summi patris dextra ab illo facti eo sine numquam sonantia illi accepta quia hunc extra nulla creatura ex eodem sunt nam cuncti in ipso constant adhunc recurrunt laeta sine fine mensura capiat postulo qui sibi fusa devota precata laudantia semper labia mea |
g00623.Tp6 | Tp | Laudes devotas tibi dico meo domino altissimo et jubilo melos ore cano proprio quem totus orbis adorat et veretur et honorat glorificatque cui caeli virtutes cherubin et seraphin laudes canunt in excelso vere multas et ego minimus per labia |
g00623.Tp4 | Tp | Offerte concede tuo iam populo illius solus salvator et redemptor quosque sevo exemisti domino cruore fuso hos summe tuo gubernandos imperio qui alto celo solo et herebo preissimo et mundos toto corpore et animo sacia tuo saluberrimo convivio se ipsos ut deo et domino suo offerant tibi |
g00623.Tp2 | Tp | Omnes gentes quas creasti domine | Laudis tibi ferant vota sedulae | Et medullata persolvant caritatis sanctae munera | Incensum arietum cum bobus et hircis | Scilicet ductor doctor et peccatorum hostia tibi reddatur | Qui non solum suscipis justos sed et vocas prolapsos | Fructus dignos facientes deprecor te deus ut hostiam me quoque |