Ego quasi terebincthus expandi ramos meos ego feci ut oriretur lucifer in caelo alleluia ego omnes qui me amant diligo exitus enim mei exitus vitae sunt transite ad me omnes qui me concupiscitis et a generationibus meis implemini quia spes mea est alleluia et supra mella dulcis est alleluia
Ego sicut vitis fructificavi suavitatem odoris alleluia transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis adimplemini alleluia alleluia
Sicut storax et galvanus et onyx et gutta et quasi Libanus non incisus vaporabit habitationem meam ego quasi terebinctus expandi ramos meos et rami mei odoris et gratiae ego quasi vitis fructificavi suavitatem odosris in me est spes omnis vitae et virtutis transite ad me omnes qui concupiscitis me et agentrationibus meis ad implemini spiritus enim meus supra mella dulcis