Mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora ejus cum autem pepererit puerum jam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundo alleluia
Ecce nomen domini de longinquo venit ardens furor ejus et venient cum eo sancti in veste praeclara tunc exsurgens Gabriel angelus nuntiavit Mariae dicens spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi nascetur ex te filius vocabunt eum omnes Emmanuel alleluia
Pangat vox humana Christe carmina rex tibi semper praeclara | Nostra qui salute venis in arva virginis sacrae per aulam | Cujus festa et natalem celebrat fidelium ecclesia | Tibi nato atque psallit cantica convexo corde dulcia | Fidelis namque turba hodie in arvis modulando concinat | Intactae matris almae viscera vox omnis plectro cum linguae boat | Et vati lingua Ecce puerpera genuit Emmanuel regem in saecula nutu dira qui sacro venit delere noxia | Et virgo sacra Deum oraculis prophetarum promissum magnum in saecula sancto plena spiritu genuit natum in terra | Nam inquit idem Gabriel Ave virgo plena gratia | Benedicta tu per saecula a Deo electa Maria | Quem non capit totus orbis in tua se clausit viscera factus homo in terra | Qui de poli sede clara descendit ad ima pro salute gratanter nunc nostra | Cui angelorum turba nato modulanti voce nunc jam concinat | In altis Deo gloria permaneat in tellure nunc semperque pax | Quem mente pura nobis det ut omnia quae sunt patris et sua praemia aeterna deposcimus omnes per saecula cuncta | Semperque pia | Salus et victoria illi sit et gratia omnia per saecla nostra qui delere venit peccamina | Te deprecamur omnes in hac aula annua votis per cuncta tempora | Et clarifica corda passim nostra soboles patris per omnia arva | Quo mente pura psallere tibi queamus Alleluia
Venit homo ad Jesum nocte ex pharisaeis nomine Nicodemus et dixit ei rabbi scimus quia a deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit dominus cum eo respondens Jesus et dixit ei nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum dei alleluia
Venit Maria Magdalena et altera Maria videre sepulcrum invenerunt lapidem revolutum ad ostium monumenti Jesum non invenerunt aspicientes viderunt angelum stantem vestitum stola candida dicentem eis Jesum quaeritis viventem cum mortuis surrexit sicut dixerat ecce locus ubi positus erat alleluia
Ave caro Christi caro immolata crucis ara pro redemptis hostia | Morte Christi nos amara fac redemptor luce clara tecum frui gloria in excelsis | Rex venturus adoretur et constanter exspectetur ejus natalicium | Exspectatus sic ametur ut nobiscum conversetur lux et salus gentium | Eva prius interemit sed Maria nos redemit mediante filio | Prima parens nobis luctum sed secunda vitae fructum protulit cum gaudio | Negligentes non neglexit sed ab alto nos prospexit pater mittens unicum | Praesens mundo sed absconsus de secreto tamquam sponsus prodiit in publicum | Gigas velox gigas fortis gigas victor nostrae mortis accinctus potentia | Ad currendam venit viam complens in se prophetiam et legis mysteria | Jesu noster salutaris medicina singularis nostra pax et gloria | Quia servis redimendis tam dignanter condescendis te collaudant omnia | Alleluia