Full text:
Laetus gaudeat caetus fidelium | Hodie qui venit Eugubium| Ad festum Ubaldi sanctissimum | Qui mundum sprevit cum ponpis et fuit sanctus acunabilis | Qui vitam celibem duxit hac in terra positus fragili | Nunc ergo digne dominus statuit ovium esse custodem | Quas liberavit duplici pontifex oviculas hostica peste | Infirmos relevat et caecos illuminat multos invita | Moritus Ubaldus pontifex transit a celi Palatia | Post haec demones perfugat plurimos et vincula solvit sanctus iste multorum | Currunt undique populi catervatim et talia sonant voces ipsorum | Adjuva sancte concinunt pariter nos presul omnes Ubalde | Ad te clamant juvenes et senex et pueri et infantes | Exaudi tu pater et hora pro nobis ad dominum semper | Judicis ad dexteram statue in fine ad te clamantes Ubalde christi presul Amen
Genre:
Fulltext source:
F-PN : NOUV ACQ LAT 01669
- Log in to post comments