- Log in to post comments
| 800059 W | Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem |
| ah53037 Sq | Eia dic nobis quibus e terris nova | Cuncto mundo nuntians gaudia | Nostram rursus visitans patriam | Respondens placido vultu dulci voce dixit alleluia | Angelus mihi de Christo indicavit pia miracula | Resurrexisse dominum siderum cecinit voce laudanda | Mox ergo pennas volucris vacuas diligens laeta per auras | Redii famulis ut dicam vacuatam | legem veterem et novam regnare gratiam | Itaque plaudite famuli voce clara | Christus hodie redemit nos a morte dira | Pater filium tradidit servis ut interimerent pro salute nostra | Sponte subiit filius mortem ut nos redimeret morte ab aeterna | Nunc requiem rapere licet omnibus et frui vita perpetua | Nunc colite pariter mecum famuli celebri laude sanctum Pascha | Christus est pax nostra |
| a01794 A | O magne praesul Cuthberhte cui Christus fuit vivere cui mori lucrum perenne dum post mortem vivis vere signis divinis inclyte languidos sanans a labe hinc rogamus pia prece tu pro nobis intercede |
| 509504.Tp27 Sa | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis per omnia saecula saeculorum amen | Hodie dominus Jesus Christus resurrexit a mortuis | Pro nobis pependit in ligno ut nos de jugo diaboli eriperet | Hora qua dominus exspiravit totus mundus contremuit | Monumenta aperta et qui dormierunt surrexerunt | Descendit dominus ad infernum sicut fuerat prophetatum | Inde excussit protoplastum qui morte morsu ceciderat | Electos quos ibi invenit suo morsu extracti sunt | A fauce inferni abstracti cum eo surrexerunt hodie |
| g04200 In | Christus pro nobis humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem mortem autem crucis propter quod et Deus exaltavit illum et dedit illi nomen quod est super omnem nomen |
| 001792 A | Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem mortem autem crucis |
| a06750.1 H | Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula aureis quae Christus illic annotavit litteris sanguinem notis eadem scripta terris tradidit | Pollet hoc felix per orbem terra Hibera stigmatae hic locus dignus tenendis ossibus visus deo qui beatorum pudicus esset ospes corporum | Hic calentes ausit undas cedit ictu dupplici illitas cruore sancto nunc arenas incole |quem frequentant obsecrantes voce votis munere | Exter hic nec non et urbis colonus aduenit fama nam terras in omnes praecurrit proditrix | Hic patronos esse mundi quos praecantes ambiunt | Nemo puras hic rogando frustra congessit preces laetus inter se revertit supplicator fletibus omne quod justum poposcit impetratum sentiens | Tanta pro nostris periclis cura suffragantum est non sinunt inane ut ullus voce murmur fuderit audiunt statimque ad aures regis aeterni ferunt | Inde largo fonte abyssi dona terris influunt supplicum causas petentum quae medullis irrigant nil suis bonis negavit Christus umquam testibus | Isti sunt quos nec catena dira nec mors terruit unicum deum fateri sanguinis dispendio | Sanguinis dex tale damnum lux rependit longior | Hoc genus mortis decorum est hoc probis dignum viris membra morbis exuenda testa venis languidis membra morbis exuenda testa venis languidis hostique dona referre morte hostem vincere | Pulchra res ictum sub esse persecutoris pati nobilis per vulnus amplum porta justis panditur lota mens in fonte rubro sede cordis exilit | Nec rudem crudi laboris ante vitam duxerant milites quos ad perenne cingulum Christus vocat sueta virtus bello en armis militat sacrariis | Caesaris vexilla linguent eligunt signum crucis pro quo ventus hic draconum quos gerebat palleis preferunt insigne lignum quod draconem subdidit | Viliscent expeditis ferre dextris spicula | Macinis murum ferire castra fortis cingere | Impias manus cruentis inquinare stragibus | Forte tunc atrox secundos Israelis posteros doctor aule mundialis irae ad aram jusserat idolis litare nigris esse Christi refugas | Libera sucinctam ferre spem urguebatque fides illa virgas et secures et bisulcas ungulas ultro fortis expetebat Christi amore interrita | Carcer illigata diris colla baceis impedit barbarus forum per omne tortor exercet manus veritas crimen putatur vox fidelis plectitur | Tunc et esse cesa virtus triste percussit solum et rogis ingestas mentis ore flammas sorbuit dulce tunc justis cremari dulce ferrum perpeti | Hic duorum cara fratrum concalescunt pectora fida quos per omne tempus junxerat germanitas stant parati ferre quidquid sors tulisset ultima | Seu foret prebenda cervix a bippenne publica verberum post vim crepantum post catastas igneas sive pardis offerendum pectus aut leonibus | Nos ne Christo procreati mamone dicavimus et dei formam gerentes serviemus saeculo absit ut caelestis ignis se tenebris misceat | Sit satis quod capta primum vita sub cirografo debitum persolvit omne functa rebus Caesaris tempus est redendi deo quidquid est proprium dei | Ite signorum magistri vos tribuno adsistite | Aureos offerte torques sociorum proemia | Clara nos hic angelorum jam vocant stipendia | Christus illic candidatis praesidet cohortibus et throno regnans ab alto damnat infames deos vosque qui ridenda vobis monstra dibus fingitis | Haec loquentes obruntur mille penis martyres | Nexibus manus utrasque flexus involvit rigor | Et calips adtrita colla duris ambit circulis | O vetustatis silentis obsoleta oblivio invidentur ista nobis fama et ipsa extinguitur cartulas blasfemus olim nam satelles abstulit | Ne tenacibus libellis erudita saecula ordinem tempus modumque passionis proditum |dulcibus linguis per aures posterorum spargerent | Hoc tamen solum vetusta subtrahunt silentia jugibus longum catenis ad capillum paverint quo viros dolore tortos quave pompa ornaverit | Illa laus occulta non est nec senescit tempore missa quod sursum per auras evolarunt munera quae viam patere caeli praemicando ostenderent | Illius fidem figurans nube fertur anolus hic sui dat pignus horis ut ferunt orarium quae superno rapta flatu lucis intrant intimum | Per poli liquentis axem fulgor auri absconditur ac diu visu sequacem testilis candor fugit subeuntur usque ad astra nec videntur amplius | Vidit hoc conventus adstans ipse vidit carnifex et manu repressit ore ac stupore oppalluit sed tamen peregit ictum ne periret gloria | Jamne credis bruta condam Vascone gentilitas cum sacrum crudelis error inmolares sanguinem credis in deum relatos hostiarum spiritus | Cerne quam palam feroces hic domantur daemones qui lupino capta ritu devorant praecordia stranguilant mentes et ipsas seque miscent sensibus | Tunc suo jam plenus hoste sistitur furens homo spumeas efflans sabilas cruda torquens lumina expiandus questione non suorum criminum | Audiens nec tortor adest ejulatus flebilis scinditur per flagra corpus nec flagellum cernitur crescit et suspensus ipse vinculis latentibus | Hiis modis spurcum latronem martyrum virtus quatit his coercet torquet urit et catenas incutit proedo vexatis relictis e medullis exilit | Linquid illaesam rapinam faucibus siccis fugit ungue ab imo usque ad capillum salva reddit omnia confitens ardere sese nam geenne est incola | Quid loquar purgata longis salva morbis corpora algidus cum decoloris error artus concutit hic tumor vultum reliquid hic color verus redit | Hoc donum salvator ipse quo fruamur praestitit martyrum quod membra nostro consecravit oppido ospitant quae nunc coloni quos Iberus alluit | State nunc hymnite matres pro receptis parvulis conjugum salute laeta vox maritatum strepet cit dies haec festa nobis sit sacratum gaudium | Gloria et honor deo virtus et imperium una patri filioque inclyto paraclito cui laus et potestas per aeterna saecula | Amen |
| 201524 A | Egregie dei antistes Dunstane offer pro nobis hostias placationum et timiamata precum sit his expiati te laeti sequamur ad sancta sanctorum ubi Christus pontifex introivit et te pontificali gloria coronavit alleluia |
| ah44104 Sq | Puer natus est Cyricus cujus ordo caelicus laudat puerperia | Vere puer deum verum Christum sequens puerum senex in infantia | Miro modo legem docens nocentibus innocens praedicans caelestia | Nondum juventutis flore immo lactis tempore tractus ad supplicia | Infans vir Israelita cujus genetrix Julita nobilis propitia | Dogma promens spiritale natum trahit ad natale morte Christi praevia | Cujus mors Cyrici vita dum per ortem intrat ita vitae natalitia | Ante tempus meritorum dies lactis dies florum fructus ferunt praemia | Felix mater felix natus non timentes cruciatus sed pro fide Christi bella | Sustinendo patientes patienter sustinentes famen frigus et flagella | Tandem mortem pretiosam ita Christus rosa rosam legit ad caelorum serta | Ecce nunc tempus rosarum ut ad gloriam earum nos invitet fides certa | O felices o beati qui pro Christo passo pati meruerunt talia | Ignem ferrum diversorum exquisita tormentorum ad mortem flagitia | Sacramentis nondum novis istos signant agnus ovis eorumque victima | Iste puer martyr magnus quasi legis sacer agnus die quartadecima | Item juxta legis foedus istum caesus signat hoedus istam rufa vitula | Agnus figurabat Christum Christus agnum fecit istum agnum sine macula | Hic agnus occiditur qui cum ove sequitur agnum ante saecula | Sic currunt ad bravia quorum haec sollemnia recolit ecclesia | Eorum constantia gratiam cum gloria nobis praestet alleluia |
| ah54205 Sq | Gratulemur in hac die in qua sanctæ fit Mariæ celebris asumptio / Dies ista dies grata qua de terris est translata in cælum cum gaudio / Super choros exaltata angelorum est prælata cunctis cæli civibus / In decore contemplatur natum suum et precatur pro cunctis fidelibus / Expurgemus nostras sordes ut illius mundicordes assistamus laudibus / Sic condordent linguis mentes aures ejus intendentes erunt nostris vocibus / Nunc concordes hanc laudemus et in laude proclamemus ave plena gratia / Ave virgo mater Christi quæ de sancti concepisti spiritus præsentia / Virgo sancta virga munda tibi nostra sit jucunda vocis modulatio / Nobis opem fer desursum et post hujus vitæ cursum tuo junge filio / Tu a sæclis præelecta literali diu tecta fuisti sub cortice / De te Christum genitura prædixerunt in scriptura prophetæ sed typice / Sacramentum patefactum est dum verbum caro factum ex te nasci voluit / Quod sua nos pietate a maligni potestate potenter eripuit / Te per thronum Salomonis te per vellus Gedeonis præsignatam credimus / Et per rubum incombustum testamentum si vetustum mystice perpendimus / Super vellus ros descendens et in rubo flamma splendens tamen neutre læditur / Fuit Christus carnem sumens in te tamen non consumens pudorem dum gignitur / De te virga progressurum florem mundo profuturum Isaias cecinit / Flore Christum præfigurans cujus virtus semper durans nec cœpit nec desinit / Fontis vitæ tu cisterna ardens lucens es lucerna per te nobis lux superna suum fudit radium / Ardens igne caritatis luce lucens castitatis lucem summæ claritatis mundo gignens filium / O salutis nostræ porta nos exaudi nos conforta et a via nos disorta revocare propera / Te vocantes de profundo navigantes in hoc mundo nos ab hoste furibundo tua prece libera / Iesu nostrum salutare ob meritum singulare tuæ matris visitare in hac valle nos dignare tuæ dono gratiæ / Qui neminem vis damnari sic directe conversari nos concedas in hoc mari ut post mortem munerari digni simus requie |