| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Tibi deo nostro honor et gloria virtus et potestas in saecula saeculorum | h03565 | BNMT |
| Haec dies est sancta atque gloriosa | Christus in qua natus est Maria semper ex virgine | Luxque perpes hodie orta est humano generi | O Deus mundus quem non capit cunctus in praesepio hodie est positus atque est pannis involutus | O pie heros inaestimabiles humilis visus hodie in terris est miseris polos ut scanderent | Exsultent ergo hodie terrena simul caelestia | In caelestibus quia est unitas illa restaurata | Nos quoque omnes clerus ac populus voce excelsa cordis simul atque oris canamus Deo laudes | Nam angelicum sacrum illum hymnum Dei genitricis juvamine fulti dicentes persolvamus | Gloria in altis Deo et in terra pax | Populus bono animo fuit perenniter | Resonent organa nostra per mundi spatia quod factus est | Forma humana vera [sed] manens cum patre una | Famulos tu trina deitas nos fove | Tuos nunc atque in aevum auxiliare | Laus honor imperium | Potestas atque virtus tibi sit regi nato | Qui ommnia gubernas simul in trinitate | In saeculorum saecula | ah53022 | Sq |
| Laudes deo devotas | Dulci voce ac sonora | Plebs resultet catholica | Spiritus sancti gratia | Apostolis die hodierna | In igneis linguis est infusa | Paracliti praesentia | Emundet nos a peccati macula | Pura sibi aptans habitacula | Charismatum et munera | Pectoribus nostris pius infundat | Vita nostra ei ut complaceat | Per saeculorum saecula | Conclamemus alleluia | Sit deo laus potestas honor virtus et gloria | ah54014 | Sq |
| Creator alme siderum aeterna lux credentium Jesu redemptor omnium intende votis supplicum | Qui daemonis ne fraudibus periret orbis impetu amoris actus languidi mundi medela factus es | Commune qui mundi nefas ut expiares ad crucem e virginis sacrario intacta prodis victima | Cujus potestas gloriae nomenque cum primum sonat et caelites et inferi tremente curvantur genu | Te deprecamur ultimae magnum diei judicem armis supernae gratiae defende nos ab hostibus | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula | Amen | 008284.2 | H |
| Laudes deo devotas dulci voce ac sonora plebs decantet catholica spiritus sancti gratia apostolis die hodierna in igneis lingua est infusa paradisi praesentia emundet nos a peccati macula pura sibi aptans habitacula charismatum haec munera pectoribus nostris pius infundar vita nostra ei ut complaceat per saeculorum saecula conclamemus alleluia sit deo laus potestas honor virtus et gloria amen | a07650 | Psl |
| Plebs deo dicata pollens et caterva multiplex coetus et conventus omnis tentus orbis ambitu sanguinis quos mundat unda singularis victimae | Aurium claros meatus et profunda pectoris cordis intima simulque mentis alta pandite res pia narratur omnes hunc venite praepetes | En nova processione prosilit miraculum dum medelae substat ordo plenus omni munere nam vigent Cosmas et alter Damianus inclyti | Ore tactu posse jussu cum medenti gratia igne fessi igne verbi cuncta siccant morbida arte libri arte caeli tota curant languida | Quicquid illis esse substat ad salutem proficit una virtus format ipsa quaeque sunt vitalia dum viget totum quod ore quod manu determinant | Ossa nervi vel medullae sanguis artus viscera spiritus et omne pectus anxiosum tediis tota sanctis ferre plena sic medelam postulant | Ut ruat daemon et horror languor ulcus decidat gratia culpam sequatur et scelus clementia sit malis omnino finis et bonis aeternitas | Laus tibi per omne tempus trinitas indifferens laus honor virtusque summa singularis gloria quae Deum te saeculorum personet in saecula | a06908.1 | H |
| Laus honor virtus deo nostro decus et imperium regi nostro de sanctorum innocentium tripudio qui quanto preponeat honoris titulo praesens vobis ostendit LECTIO LIBRI APOCALYPSIS JOHANNIS APOSTOLI Qui ut aquila soli defigens lumina caeli petiit limina et testimonium perhibet de his IN DIEBUS ILLIS Ecce ego Johannes VIDIT SUPRA (..) Unde Christe supplices tanti doni memores laudes tibi reddimus altisonis vocibus | Laudis ergo gloria tibi sit et gratia patre cum altissimo qui regnat per saecula | Amen dicant omnia | ah49403 | Tp |