h00625

Full text: 
Sanctorum meritis inclyta gaudia pangamus socii gestaque fortia nam gliscet fert animus promere cantibus victorum genus optimum | Hii sunt quos reddiens mundus inhorruit ipsum nam stereli flore per aridam spebere poenitus te quae secuti sunt rex Christe bone caelitus | Hii pro te furias atque ferocia calcarunt omnia saevaque verbera cessitus lacerans fortiter ungulas nec carpsit penetralia | Caeduntur gladiis more videntium non murmur resonat non querimonia sed corde tacito mens bene conscia conserva patientia | Quae vox quae poterit lingua retexere quod tu martyribus munera praeparas rubrina fluida sanguine laureis dictam bene fulgidis | Te trina deitas unaque poscimus ut culpas abluas noxia subtrahas des pacem famulis nos quoque gloriam per cuncta tibi saecula | Amen
Genre: 
Feast: 
Fulltext source: 
E-SI MS 3 107r
Notes: 

Randel 292-10

Concordances in the Cantus Index network