| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Gaudium magnum erit omnibus hominibus dicit dominus quia ecce ego veniam ut clarificer in medio sanctorum meorum | h03423 | ANT |
| Contrititum est cor meum in medio mei contremuerunt omnia ossa mea | Factus sum sicut vir ebrius et quasi homo madidus a vino | A facie domini et a facie verborum sanctorum ejus | Quia adulteriis repleta est terra quia a facie maledictionis luxit terra arefacta sunt arva deserti | Factus est cursus eorum malus et fortitudo eorum dissimilis | Propheta namque et sacerdos polluti sunt et in domo mea inveni malum eorum ait dominus | Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris | Impellentur enim et corruent in ea | Auferam enim super eos mala annum visitationis eorum ait dominus | h04699 | CaH |
| Alleluia Credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis | Ego dixi in excessu meo omnis homo mendax | Quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi | Calicem salutaris accipiam et nomen domini invocabo | Vota mea domino reddam coram omni populo ejus | Pretiosa in conspectu domini mors sanctorum ejus | O domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae dirupisti vincula mea | Tibi sacrificabo hostiam laudis et nomen domini invocabo | Vota mea domino reddam in conspectu omnis populi ejus | In atriis domus domini in medio tui Jerusalem | 920115 | PS |
| Ad laudem regis gloriae vox intonet ecclesiae propter Johannis merita haec recitans preconia | LECTIO libri Sapientiae | Proclamat saluberrime spiritus sancti carmine quam fideles perpendite | QUI TIMET Deum faciet bona | Ut percipiat gaudia conditoris perennia | ET QUI continens est justitiae apprehendet illam et obviabit illi quasi mater honorificata | Quia dulcis est gratia suavis misericordia mirabilis in gloria | CIBAVIT illum pane vitae et intellectus | Dum supra pectus Domini recumberet altissimi | ET AQUA sapientiae salutaris potavit illum | Ut paradysi fluminis totum orbem caelestibus irrigaret dogmatibus | ET FIRMABITUR in illo et non flectetur et continebit illum et non confundetur | Ut arce Syon positus premineat virtutibus | ET EXSULTABIT illum apud proximus suos | Cum aequo mundi judice et throno sedentem gloriae | IN MEDIO ecclesiae aperuit os ejus | In voce evangelica ad divina praeconia | ET IMPLEVIT illum spiritu sapientiae et intellectus | Ut more volans aquilae solem spectat justitiae | ET STOLA gloriae induit eum | Inter sanctorum agmina coronis rutilantia et luce solis candida | JUCUNDITATEM et exultationem thesaurizavit super eum | In angelorum curia perfecta immortalia | ET NOMINE aeterno hereditavit illum | Quem dilexit prae omnibus unicus Dei filius | DOMINUS Deus noster O Johannes theologe o Christi dilectissime tuis laetos solemnis caeli conjunge gaudiis | ah49405 | L |
| Quod pharisaeus ut vidit indignans auctorem vitae deum redarguit dicens | Huic si esset prophetae spiritus protinus sciret mulierem qua tangitur | Cognitor cordis et caeli dominus sic pharisaeus his convicit sermonibus | Feneratoris parabolam dicens duobus sibi de victoribus laxantem | Et quis eorum plus eum amaret quin ipse ait qui donaverat | Dominus autem vere profiteris ita peccatrix quod solveretur amavit | Multum dilexit multum datur ei tantum ne ultra aliquod libeat mali | Lacrimas ergo Christi vestigia cum mulierem rigamus ut nos abluat | Christus descendit mundum redimere ut liberaret a morte animas | Exemplum prebuit suis discipulis ut sibi invicem pedes abluerent | Dum quae precinctus per venit ad Petrum ignarus facti ita respondit domino | Numquid tu mihi pedes in aeternum praeceptor bonae lavabis hymno immerito | Revera in quid site non lavero aeternum regnum tu non consequeris mecum | Compunctus petrus sic ait magistro non tantum pedes sed manus simul et caput | Tantum ne fraudes tui consortio quod promisisti caritatem amantibus | Ubi est caritus et dilectio ibi sanctorum est congregatio | Ibi exsultat turma angelorum regi cantates alleluia ethereos | Ibi ter sanctus sera fin depromit virtutes simul resonant canticum novum | Ibi electus cetus confessorum aures de mulcent suaves resonantes melos | Ibi exsultat agmina virginum quarum sponsus gaudet in medio Christus | Ibi nec ira nec indignatio sed firma caritas in perpetuum | h04494 | VRS |
| In medio sanctorum vidi juvenem statura excelsa fulgebat ut aurum et de manu sua singulis coronas ponebat clamabat dicentes amen et alleluia excelso regi aeterno | h01360 | ALL |
| In medio sanctorum vidi juvenem statura excelsa fulgebat ut aurum et supra capita eorum singulis coronas ponebat clamabant dicentes amen et alleluia excelso regi aeterno | h03255 | PSLD |
| Psalmus David Dixit dominus domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum | Virgam virtutis tuae emittet dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum | Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te | Juravit dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech | Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges | Judicabit in nationibus implebit ruinas conquassabit capita in terra multorum | De torrente in via bibet propterea exaltabit caput | 920109 | PS |